Scrutatio

Saturday, 14 December 2024 - San Giovanni della Croce ( Letture di oggi)

Tobia 10


font

1Et cotidie ex illo die computabat Thobi dies, in quibus iret et inquibus reverteretur filius eius. Et, postquam consummati sunt dies, et filiuseius non veniebat,2dixit: “ Numquid detentus est ibi? Aut numquid Gabaelmortuus est, et nemo illi reddit pecuniam? ”.3Et contristari coepit.4EtAnna uxor illius dixit: “ Periit filius meus et iam non est inter vivos. Quaretardat? ”. Et coepit plorare et lugere filium suum et dixit:5“ Vae mihi,fili, quia te dimisi ire, lumen oculorum meorum! ”.6Cui Thobi dicebat: “Tace, noli computare, soror; salvus est filius noster, sed certe mora fuit illisibi, et homo, qui cum illo ivit, fidelis est et est ex fratribus nostris. Nolitaediare pro illo, soror, iam veniet ”.7Et illa dixit: “ Tace a me; nolime seducere! Periit filius meus ”. Et exsiliens circumspiciebat cotidie viam,qua filius eius profectus erat, et nihil gustabat; et, cum occidisset sol,introibat et lugebat lacrimans tota nocte et non dormiebat.
Et, ut consummati sunt quattuordecim dies nuptiarum, quos iuraverat Raguelfacere filiae suae, exiit ad illum Thobias et dixit: “ Dimitte me. Scio enimquia pater meus et mater mea non credunt se adhuc visuros me. Nunc itaque peto,pater, ut dimittas me, et eam ad patrem meum; iam tibi indicavi quomodo illumreliquerim ”.
8Et dixit Raguel Thobiae: “ Remane, fili, remane penes me, etego nuntios mitto ad Thobin patrem tuum, et indicabunt illi de te ”.9Etdixit illi: “ Minime; peto, ut dimittas me hinc ad patrem meum ”.10Etsurgens Raguel tradidit Thobiae Saram uxorem eius et dimidiam partem substantiaesuae, pueros et puellas, oves et boves, asinos et camelos, vestem et pecuniam etvasa.11Et dimisit illos et vale illi fecit et dixit illi: “ Sanus sis, fili,et vade sanus! Dominus caeli bene dirigat vias vestras; et videam ex vobisfilios, antequam moriar ”.12Et osculatus est Saram filiam suam et dixitilli: “ Filia, honorem habe socero tuo et socrui tuae, quia ipsi amodo suntparentes tui tamquam hi qui te genuerunt. Vade in pacem, filia! Audiam de teauditionem bonam in vita mea ”. Et osculatus est eam et dimisit illos. Et Ednadixit Thobiae: “ Fili et frater dilecte, te restituat Dominus caeli, et videamfilios tuos et Sarae filiae meae, antequam moriar, ut delecter coram Domino. Egotrado tibi filiam meam tamquam depositum, ut non vexes eam omnibus diebus vitaetuae. Vade, fili, in pacem. Ego mater tua amodo, et Sara soror tua. Benedirigamur omnes in ipso omnibus diebus vitae nostrae ”. Et osculata est amboset dimisit illos sanos.13Et discessit Thobias a Raguel gaudens et benedicensDominum caeli et terrae, regem omnium, quia direxerat viam eius. Et benedixitRaguel et Ednae uxori eius et dixit eis: “ Fiat mihi honorare vos tamquamparentes meos omnibus diebus vitae vestrae ”.