1In illa die rememoratus est Thobi pecuniae, quam com mendaverat Gabael inRages Mediae. 2Et dixit in corde suo: “ Ecce ego postulavi mortem. Quid nonvoco Thobiam filium meum et indicabo illi de hac pecunia, quam commendavi,antequam moriar? ”. 3Et vocavit Thobiam filium suum, et venit ad illum; etdixit illi: “ Fili, cum mortuus fuero, sepeli me diligenter et honorem habematri tuae et noli derelinquere illam omnibus diebus vitae suae et fac, quodbonum est in conspectu eius, et noli contristare spiritum eius in ullo. 4Memoresto eius, fili, quoniam multa pericula vidit propter te in utero. Cum mortuafuerit, sepeli illam iuxta me in uno sepulcro. 5Et omnibus diebus tuis, fili,Dominum in mente habe et noli velle peccare et praeterire praecepta illius.Iustitiam fac omnibus diebus vitae tuae et noli ire in vias iniquitatis, 6quoniam, agente te veritatem, prospera erunt itinera in operibus tuis et inomnibus, qui faciunt iustitiam. 7Ex substantia tua, fili, fac eleemosynam etnoli avertere faciem tuam ab ullo paupere, ne a te avertatur facies Dei. 8Quomodo habueris, fili, secundum multitudinem fac ex ipsis eleemosynam. Si tibifuerit largior substantia, plus ex illa fac eleemosynam. Si exiguum habueris,secundum exiguum ne timueris facere eleemosynam: 9praemium enim bonum reponistibi in diem necessitatis, 10quoniam eleemosyna a morte liberat et non sinitire in tenebras. 11Munus enim bonum est eleemosyna omnibus, qui faciunt illamcoram Excelso. 12Attende tibi, fili, ab omni fornicatione. Uxorem primum accipeex semine parentum tuorum et noli sumere uxorem alienam, quae non est ex tribupatris tui, quoniam filii prophetarum sumus: Noe et Abraham et Isaac et Iacobpatres nostri a saeculo. Rememorare, fili, quoniam hi omnes acceperunt uxores exsemine patrum suorum et benedicti sunt in filiis suis, et semen illorumpossidebit hereditatem terrae.
13Et tu, fili, dilige fratres tuos et noli fastidire in corde tuo a fratribustuis et a filiis et filiabus populi tui, ut accipias uxorem ex illis, quoniam infastidio perditio et inconstantia magna est, et in nugacitate diminutio etexiguitas magna est. Nugacitas enim mater est famis. 14Merces omnis hominis,quicumque penes te operatus fuerit, non maneat penes te, sed redde ei statim, etmerces tua non minorabitur; si servieris Deo in veritate, reddetur tibi. Attendetibi, fili, in omnibus operibus tuis et esto sapiens in omnibus sermonibus tuis 15et, quod oderis, nemini feceris. Noli bibere vinum in ebrietatem, et noncomitetur te ebrietas in via tua. 16De pane tuo communica esurienti et devestimentis tuis nudis; ex omnibus, quaecumque tibi abundaverint, faceleemosynam, et non invideat oculus tuus, cum facis eleemosynam. 17Frange panemtuum et effunde vinum tuum super sepulcra iustorum et noli dare peccatoribus. 18Consilium ab omni sapiente inquire et noli contemnere omne consilium utile. 19Omni tempore benedic Dominum et postula ab illo, ut dirigantur viae tuae, etomnes semitae tuae et consilia bene disponantur, quoniam omnes gentes non habentconsilium bonum, sed ipse Dominus dabit ipsis bonum consilium. Quem enimvoluerit, allevat et, quem voluerit, Dominus demergit usque ad inferos deorsum.Et nunc, fili, memor esto praeceptorum meorum, et non deleantur de corde tuo. 20Et nunc, fili, indico tibi commendasse me decem talenta argenti Gabael filioGabriae in Rages Mediae. 21Noli vereri, fili, quia pauperem vitam gessimus.Habes multa bona, si timueris Deum et recesseris ab omni peccato et bene egerisin conspectu Domini Dei tui ”.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online