1Tunc accersivit Thobias Ra phael et dixit illi: 2“ Azaria fra ter,adsume tecum hinc servos quattuor et camelos duos et perveni in Rages et vade adGabael et da illi chirographum et recipe pecuniam et adduc illum tecum adnuptias. 3Scis enim quoniam numerat dies pater et, si tardavero diem unum,contristabo eum valde. 4Sed vides quomodo Raguel iuraverit, cuius iuramentumspernere non possum ”. 5Et abiit Raphael et quattuor pueri et duo cameli inRages Mediae, et manserunt penes Gabael, et dedit illi Raphael chirographum eiuset indicavit illi de Thobia filio Thobis quoniam accepit uxorem filiam Raguel etquia rogat illum ad nuptias. Et surrexit Gabael et protulit folles cum sigillissuis et numeravit pecuniam et composuit supra camelos. 6Et vigilaverunt simulet venerunt ad nuptias et intraverunt in ea, quae Raguel, et invenerunt Thobiamdiscumbentem. Et exsiliit et salutavit illum et lacrimatus est et benedixit eumet dixit illi Gabael: “ Benedictus Dominus, qui dedit tibi pacem, quoniam boniet optimi et iusti viri et eleemosynas facientis filius es! Det tibibenedictionem Dominus caeli et uxori tuae et patri tuo et matri tuae et patri etmatri uxoris tuae. Et benedictus Deus, quoniam video Thobiam consobrinum meumsimilem illi! ”.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online