1Et, cum consummaverunt man ducare et bibere, voluerunt dor mire etdeduxerunt iuvenem et induxerunt eum in cubiculum. 2Et rememoratus est Thobiassermonum Raphael et sustulit de saccello, quem habebat, cor et iecur piscis etimposuit super cinerem incensi. 3Et odor piscis prohibuit et refugit daemoniumin superiores partes Aegypti. Et abiens Raphael colligavit eum ibi et reversusest continuo. 4Et exierunt et clauserunt ostium cubiculi. Et exsurrexit Thobiasde lecto et dixit ei: “ Surge, soror! Oremus et deprecemur Dominum nostrum, utfaciat super nos misericordiam et sanitatem ”. 5Et surrexit, et coeperuntorare et deprecari Dominum, ut daretur illis sanitas. Et coeperunt dicere: “Benedictus es, Deus patrum nostrorum, et benedictum nomen tuum in omnia saeculasaeculorum! Benedicant tibi caeli et omnis creatura tua in omnia saecula! 6Tufecisti Adam et dedisti illi adiutorium firmum Evam, et ex ambobus factum estsemen hominum. Et dixisti non esse bonum hominem solum: “Faciamus eiadiutorium simile sibi”. 7Et nunc non luxuriae causa accipio hanc sororemmeam sed in veritate. Praecipe, ut miserearis mei et illius, et consenescamuspariter sani ”. 8Et dixerunt: “ Amen, amen! ”. 9Et dormierunt pernoctem.
Et surgens Raguel accersivit servos secum, et abierunt et foderunt foveam. 10Dixit enim: “ Ne forte moriatur, et omnibus simus derisio et opprobrium ”. 11Et, ut consummaverunt fossuram, reversus est Raguel domum et vocavit uxoremsuam 12et dixit: “ Mitte unam ex ancillis, et intrans videat an vivat; et, simortuus est, ut sepeliamus illum, nemine sciente ”. 13Et miserunt ancillam etaccenderunt lucernam et aperuerunt ostium, et intravit et invenit illos iacenteset pariter dormientes. 14Et reversa puella nuntiavit eis illum vivere et nihilmali esse. 15Et benedixerunt Deum caeli et dixerunt: “ Benedictus es, Deus,in omni benedictione sancta et munda, et benedicant tibi omnes sancti tui etomnis creatura tua; et omnes angeli tui et electi tui benedicant tibi in omniasaecula! 16Benedictus es, quoniam laetificasti me, et non contigit mihi, sicutputabam, sed secundum magnam misericordiam tuam egisti nobiscum. 17Etbenedictus es, quoniam misertus es duorum unicorum. Fac illis, Domine,misericordiam et sanitatem et consumma vitam illorum cum misericordia etlaetitia ”. 18Tunc praecepit servis suis, ut replerent fossam priusquamlucesceret.
19Et praecepit uxori suae, ut faceret panes multos; et abiens ipse ad gregemadduxit vaccas duas et quattuor arietes et iussit consummari eos, et coeperuntpraeparare. 20Et vocavit Thobiam et iuravit illi et dixit ei: “ Diebusquattuordecim hinc non recedes, sed hic manebis, manducans et bibens mecum, etlaetificabis animam filiae meae multis afflictam doloribus. 21Et ex eo, quodpossideo, accipe partem dimidiam et vade sanus ad patrem tuum. Et alia dimidiapars, cum mortui fuerimus ego et uxor mea, vestra erit. Forti animo esto, fili!Ego pater tuus sum et Edna mater tua; et tui sumus nos et sororis tuae amodo etin perpetuum. Forti animo esto, fili! ”.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online