Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 24


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Porro filiis Aaron hae partiones erant.
Filii Aaron: Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar.
1 Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron : Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
2 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis; sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar.
2 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis : sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.
3 Et divisit eos David cum Sadoc de filiis Eleazari et cum Achimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.3 Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar secundum capita virorum quam filii Ithamar; divisit igitur eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim, et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim : et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus; erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus : erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.
6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Achimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum: unam familiam pro Eleazar et unam pro Ithamar.
6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum : unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar : et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar.
7 Exivit autem sors prima Ioiarib, secunda Iedaiae,7 Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei,
8 tertia Harim, quarta Seorim,8 tertia Harim, quarta Seorim,
9 quinta Melchia, sexta Miamin,9 quinta Melchia, sexta Maiman,
10 septima Accos, octava Abia,10 septima Accos, octava Abia,
11 nona Iesua, decima Sechenia,11 nona Jesua, decima Sechenia,
12 undecima Eliasib, duodecima Iacim,12 undecima Eliasib, duodecima Jacim,
13 tertia decima Hoppha, quarta decima Isbaab,13 tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab,
14 quinta decima Belga, sexta decima Emmer,14 decimaquinta Belga, decimasexta Emmer,
15 septima decima Hezir, octava decima Aphses,15 decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,
16 nona decima Phethahia, vicesima Hezechiel,16 decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,
17 vicesima prima Iachin, vicesima secunda Gamul,17 vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul,
18 vicesima tertia Dalaiau, vicesima quarta Maaziau.
18 vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau.
19 Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut praecepit Dominus, Deus Israel.
19 Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut præceperat Dominus Deus Israël.
20 Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant: de filiis Amram Subael et de filiis Subael Iehedeia.20 Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia.
21 De filiis quoque Rohobiae princeps Iesias.21 De filiis quoque Rohobiæ, princeps Jesias.
22 De Isaaritis vero Salomoth; de filiis Salomoth Iahath.22 Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath :
23 De Hebronitis: Ieriau, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.23 filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus.
24 Filius Oziel Micha; de filiis Micha Samir;24 Filius Oziel, Micha : filius Micha, Samir.
25 frater Micha Iesia; de filiis Iesiae Zacharias.25 Frater Micha, Jesia : filiusque Jesiæ, Zacharias.
26 Filii Merari: Moholi et Musi. Filii eius: Iaziau et Bani.26 Filii Merari : Moholi, et Musi. Filius Oziau : Benno.
27 Filius Merari: de Iaziau filio suo Soam et Zacchur et Hebri.27 Filius quoque Merari : Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri.
28 Porro de Moholi filius Eleazar, qui non habebat liberos.28 Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos.
29 Filius vero Cis Ierameel;29 Filius vero Cis, Jerameel.
30 filii Musi: Moholi, Eder et Ierimoth.
Isti filii Levi secundum familias suas.
30 Filii Musi : Moholi, Eder et Jerimoth : isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.
31 Ipsi quoque miserunt sortes sicut fratres sui, filii Aaron coram David rege et Sadoc et Achimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores; omnes sors aequaliter dividebat.
31 Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores : omnes sors æqualiter dividebat.