Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Lettera agli Ebrei 10


font

1Umbram enim habens lex bonorum futurorum, non ip sam imaginem rerum, per singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere.2Alioquin nonne cessassent offerri, ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccatorum cultores semel mundati?3Sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.4Impossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata.5Ideo ingrediens mundum dicit:
“ Hostiam et oblationem noluisti,
corpus autem aptasti mihi;
6holocautomata et sacrificia pro peccato
non tibi placuerunt.
7Tunc dixi: Ecce venio,
in capitulo libri scriptum est de me,
ut faciam, Deus, voluntatem tuam ”.
8Superius dicens: “ Hostias et oblationes et holocautomata et sacrificia pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi ”, quae secundum legem offeruntur,9tunc dixit: “ Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam ”. Aufert primum, ut secundum statuat;10in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel.
11Et omnis quidem sacerdos stat cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata.12Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei,13de cetero exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius;14una enim oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur.15Testificatur autem nobis et Spiritus Sanctus; postquam enim dixit:16“ Hoc est testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas;17et peccatorum eorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius ”.
18Ubi autem horum remissio, iam non oblatio pro peccato.
19Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitum Sanctorum in sanguine Iesu,20quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem suam,21et sacerdotem magnum super domum Dei,22accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda;23teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit;24et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum,25non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem diem.
26Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia,27terribilis autem quaedam exspectatio iudicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios.28Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur;29quanto deteriora putatis merebitur supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti communem duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit?30Scimus enim eum, qui dixit: “ Mihi vindicta, ego retribuam ”; et iterum: “ Iudicabit Dominus populum suum ”.31Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
32Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum,33in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti;34nam et vinctis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem substantiam et manentem.35Nolite itaque abicere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem;36patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem.
37Adhuc enim modicum quantulum,
qui venturus est, veniet et non tardabit.
38Iustus autem meus ex fide vivet;
quod si subtraxerit se,
non sibi complacet in eo anima mea.
39Nos autem non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.