Scrutatio

Martedi, 16 aprile 2024 - Santa Bernadette Soubirous ( Letture di oggi)

Lettera agli Ebrei 11


font

1Est autem fides sperando rum substantia, rerum argu mentum non apparentium.2In hac enim testimonium consecuti sunt seniores.
3Fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint.
4Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo; et per illam defunctus adhuc loquitur.
5Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium accepit placuisse Deo.6Sine fide autem impossibile placere; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit.
7Fide Noe, responso accepto de his, quae adhuc non videbantur, reveritus aptavit arcam in salutem domus suae; per quam damnavit mundum, et iustitiae, quae secundum fidem est, heres est institutus.
8Fide vocatus Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem; et exivit nesciens quo iret.
9Fide peregrinatus est in terra promissionis tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Iacob, coheredibus promissionis eiusdem;10exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus.
11Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat;12propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera caeli in multitudine, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis.
13Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram;14qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere.15Et si quidem illius meminissent, de qua exierant, habebant utique tempus revertendi;16nunc autem meliorem appetunt, id est caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem.
17Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur; et unigenitum offerebat ille, qui susceperat promissiones,18ad quem dictum erat: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”,19arbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus; unde eum et in parabola reportavit.
20Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau.
21Fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit super fastigium virgae suae.
22Fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israel memoratus est et de ossibus suis mandavit.
23Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent formosum infantem et non timuerunt regis edictum.
24Fide Moyses grandis factus negavit se dici filium filiae pharaonis,25magis eligens affligi cum populo Dei quam temporalem peccati habere iucunditatem,26maiores divitias aestimans thesauris Aegypti improperium Christi; aspiciebat enim in remunerationem.
27Fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis, invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
28Fide celebravit Pascha et sanguinis effusionem, ne, qui vastabat primogenita, tangeret ea.
29Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram, quod experti Aegyptii devorati sunt.
30Fide muri Iericho ruerunt circuiti diebus septem.
31Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, quia exceperat exploratores cum pace.
32Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis,33qui per fidem devicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,34exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum;35acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos; alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem;36alii vero ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carcerem;37lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt, circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti,38quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae.
39Et hi omnes testimonium per fidem consecuti non reportaverunt promissionem,40Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis consummarentur.