Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Lettera agli Ebrei 3


font

1Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum,2qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in tota domo illius.3Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet quam domus, qui fabricavit illam.4Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus est.5Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum, quae dicenda erant,6Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus.
7Quapropter, sicut dicit Spiritus Sanctus:
“ Hodie, si vocem eius audieritis,
8nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione,
secundum diem tentationis in deserto,
9ubi tentaverunt me patres vestri in probatione
et viderunt opera mea
10quadraginta annos. Propter quod infensus fui generationi huic et dixi: Semper errant corde.
Ipsi autem non cognoverunt vias meas;
11sicut icut iuravi in ira mea:
Non introibunt in requiem meam ”.
12Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo,13sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud “ hodie ” vocatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati;14participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus,15dum dicitur:
“ Hodie, si vocem eius audieritis,
nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione ”.
16Qui sunt enim qui audientes exacerbaverunt? Nonne universi, qui profecti sunt ab Aegypto per Moysen?17Quibus autem infensus fuit quadraginta annos? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum membra ceciderunt in deserto?18Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui increduli fuerunt?19Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem.