Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Lettera agli Ebrei 13


font

1Caritas fraternitatis maneat.2Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.3Mementote vinctorum tamquam simul vincti, laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes.4Honorabile conubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus.
5Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: “ Non te deseram neque derelinquam ”,6ita ut confidenter dicamus:
“ Dominus mihi adiutor est, non timebo; quid faciet mihi homo? ”.
7Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.8Iesus Christus heri et hodie idem, et in saecula!9Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci; optimum enim est gratia stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis.10Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.11Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.12Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.13Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes;14non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.15Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius.
16Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis oblectatur Deus.
17Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc enim non expedit vobis.
18Orate pro nobis; confidimus enim quia bonam conscientiam habemus, in omnibus bene volentes conversari.19Amplius autem deprecor vos hoc facere, ut quo celerius restituar vobis.
20Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum,21aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem eius, faciens in nobis, quod placeat coram se per Iesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
22Rogo autem vos, fratres, sufferte sermonem exhortationis; etenim perpaucis scripsi vobis.23Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum esse; cum quo, si celerius venerit, videbo vos.24Salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos. Salutant vos, qui de Italia sunt.
25Gratia cum omnibus vobis.