Lettera agli Ebrei 10
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Umbram enim habens lex bonorum futurorum, non ip sam imaginem rerum, per singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere. | 1 Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum : per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere : |
2 Alioquin nonne cessassent offerri, ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccatorum cultores semel mundati? | 2 alioquin cessassent offerri : ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati : |
3 Sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. | 3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. |
4 Impossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata. | 4 Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. |
5 Ideo ingrediens mundum dicit: “ Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi; | 5 Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti : corpus autem aptasti mihi : |
6 holocautomata et sacrificia pro peccato non tibi placuerunt. | 6 holocautomata pro peccato non tibi placuerunt. |
7 Tunc dixi: Ecce venio, in capitulo libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam ”. | 7 Tunc dixi : Ecce venio : in capite libri scriptum est de me : Ut faciam, Deus, voluntatem tuam. |
8 Superius dicens: “ Hostias et oblationes et holocautomata et sacrificia pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi ”, quae secundum legem offeruntur, | 8 Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur, |
9 tunc dixit: “ Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam ”. Aufert primum, ut secundum statuat; | 9 tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut sequens statuat. |
10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel. | 10 In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. |
11 Et omnis quidem sacerdos stat cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata. | 11 Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata : |
12 Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei, | 12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, |
13 de cetero exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius; | 13 de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. |
14 una enim oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur. | 14 Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos. |
15 Testificatur autem nobis et Spiritus Sanctus; postquam enim dixit: | 15 Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit : |
16 “ Hoc est testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas; | 16 Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas : |
17 et peccatorum eorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius ”. | 17 et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius. |
18 Ubi autem horum remissio, iam non oblatio pro peccato. | 18 Ubi autem horum remissio : jam non est oblatio pro peccato. |
19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitum Sanctorum in sanguine Iesu, | 19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, |
20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem suam, | 20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, |
21 et sacerdotem magnum super domum Dei, | 21 et sacerdotem magnum super domum Dei : |
22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda; | 22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, |
23 teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit; | 23 teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit), |
24 et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum, | 24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum : |
25 non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem diem. | 25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. |
26 Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia, | 26 Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, |
27 terribilis autem quaedam exspectatio iudicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. | 27 terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios. |
28 Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur; | 28 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur : |
29 quanto deteriora putatis merebitur supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti communem duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit? | 29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit ? |
30 Scimus enim eum, qui dixit: “ Mihi vindicta, ego retribuam ”; et iterum: “ Iudicabit Dominus populum suum ”. | 30 Scimus enim qui dixit : Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum : Quia judicabit Dominus populum suum. |
31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis. | 31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis. |
32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum, | 32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum : |
33 in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti; | 33 et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti : in altero autem socii taliter conversantium effecti. |
34 nam et vinctis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem substantiam et manentem. | 34 Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. |
35 Nolite itaque abicere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem; | 35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. |
36 patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem. | 36 Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. |
37 Adhuc enim modicum quantulum, qui venturus est, veniet et non tardabit. | 37 Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. |
38 Iustus autem meus ex fide vivet; quod si subtraxerit se, non sibi complacet in eo anima mea. | 38 Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ. |
39 Nos autem non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae. | 39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ. |