Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Lettera a Filemone 1


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Paulus vinctus Christi Iesu et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutorinostro1 Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,
2 et Apphiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae, quae indomo tua est:2 et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.
3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
4 Gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis,4 Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
5 audienscaritatem tuam et fidem, quam habes in Dominum Iesum et in omnes sanctos,5 audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos :
6 utcommunio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni, quod est in nobis inChristum;6 ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.
7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua, quiaviscera sanctorum requieverunt per te, frater.
7 Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua : quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo imperandi tibi, quod ad rempertinet,8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet :
9 propter caritatem magis obsecro, cum sim talis ut Paulus senex, nuncautem et vinctus Christi Iesu;9 propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi :
10 obsecro te de meo filio, quem genui invinculis, Onesimo,10 obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et tibi etmihi utilis,11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,
12 quem remisi tibi: eum, hoc est viscera mea;12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe :
13 quem ego voluerammecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii.
13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii :
14 Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonumtuum esset sed voluntarium.14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
15 Forsitan enim ideo discessit ad horam, utaeternum illum reciperes,15 Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes :
16 iam non ut servum sed plus servo, carissimumfratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in Domino.
16 jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino ?
17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me :
18 Si autem aliquid nocuittibi aut debet, hoc mihi imputa.18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.
19 Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam; utnon dicam tibi quod et teipsum mihi debes.19 Ego Paulus scripsi mea manu : ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes :
20 Ita, frater! Ego te fruar inDomino; refice viscera mea in Christo!
20 ita, frater. Ego te fruar in Domino : refice viscera mea in Domino.
21 Confidens oboedientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et super id, quoddico, facies.21 Confidens in obedientia tua scripsi tibi : sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
22 Simul autem et para mihi hospitium, nam spero per orationesvestras donari me vobis.
22 Simul autem et para mihi hospitium : nam spero per orationes vestras donari me vobis.
23 Salutat te Epaphras, concaptivus meus in Christo Iesu,23 Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,
24 Marcus,Aristarchus, Demas, Lucas, adiutores mei.
24 Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.
25 Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro.25 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.