Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Giosuè 15


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Sors tribus filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit: usque ad terminum Edom, ad desertum Sin contra Nageb, usque ad extremam partem australis plagae.1 Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit : a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ.
2 Terminus eius meridionalis a summitate maris Salsissimi et a lingua eius, quae respicit meridiem.2 Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem.
3 Egrediturque contra ascensum Acrabbim et pertransit in Sin ascenditque in meridie Cadesbarne et pervenit in Esron ascendens ad Addar et vertitur in Carca;3 Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina : ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,
4 atque inde pertransiens in Asemona pervenit ad torrentem Aegypti; eruntque exitus eius ad mare Magnum: hic erit vobis finis meridianae plagae.4 atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Ægypti : eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridianæ plagæ.
5 Ab oriente vero terminus erit mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis. Terminus aquilonis a lingua maris et ab extremis Iordanis5 Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis : et ea quæ respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium.
6 ascendit in Bethagla et transit ab aquilone Betharaba ascendens ad lapidem Boen filii Ruben6 Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boën filii Ruben :
7 et ascendens ad Dabir de valle Achor et contra aquilonem vergens ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt ex adverso ascensionis Adommim, quae est ab australi parte torrentis, transit ad aquas, quae vocantur fons Solis, et erunt exitus eius ad fontem Rogel.7 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis : transitque aquas, quæ vocantur fons solis : et erunt exitus ejus ad fontem Rogel.
8 Ascenditque per convallem Benennom ex latere Iebusaei ad meridiem — haec est Ierusalem — et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra vallem Ennom ad occidentem in extrema parte vallis Raphaim contra aquilonem;8 Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusæi ad meridiem, hæc est Jerusalem : et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem :
9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nephtoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Baala, quae est Cariathiarim.9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa : et pervenit usque ad vicos montis Ephron : inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.
10 Et vergit de Baala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem — id est Cheslon — et descendit in Bethsames transitque in Thamna10 Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir : transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon : et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.
11 et pervenit ad latus septentrionale Accaron inclinaturque in Sechron et transit montem Baala pervenitque in Iebneel et finitur mari. Terminus occidentalis est mare Magnum.11 Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere : inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala : pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.
12 Hi sunt termini filiorum Iudae per circuitum in cognationibus suis.
12 Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis.
13 Chaleb vero filio Iephonne dedit partem in medio filiorum Iudae, sicut praeceperat Dominus Iosue: Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, ipsa est Hebron.13 Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut præceperat ei Dominus : Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.
14 Delevitque ex ea Chaleb tres filios Enac: Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.14 Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae prius vocabatur Cariathsepher (id est civitas Litterarum).15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
16 Dixitque Chaleb: “ Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo illi Axam filiam meam uxorem ”.16 Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
17 Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Chaleb, deditque ei Axam filiam suam uxorem.17 Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior : deditque ei Axam filiam suam uxorem.
18 Quae cum veniret, suasit viro suo, ut peteret a patre suo agrum; descenditque de asino. Cui Chaleb: “ Quid habes? ”, inquit.18 Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino : cui Caleb : Quid habes ? inquit.
19 At illa respondit: “ Da mihi benedictionem. Terram Nageb arentem dedisti mihi; iunge et irriguam ”. Dedit itaque ei Chaleb irriguum superius et inferius.
19 At illa respondit : Da mihi benedictionem : terram australem et arentem dedisti mihi ; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
20 Haec est possessio tribus filiorum Iudae per cognationes suas.20 Hæc est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas.
21 Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iudae iuxta terminos Edom in Nageb: Cabseel et Eder et Iagur21 Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie : Cabseel et Eder et Jagur,
22 et Cina et Dimona et Adada22 et Cyna et Dimona et Adada,
23 et Cades et Asor et Iethnan,23 et Cades et Asor et Jethnam,
24 Ziph et Telem et Baloth24 Ziph et Telem et Baloth,
25 et Asorhadatta et Carioth, Esron — haec est Asor —25 Asor nova et Carioth, Hesron, hæc est Asor ;
26 Amam et Sama et Molada26 Amam, Sama, et Molada,
27 et Asargadda et Hasemon et Bethphelet27 et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,
28 et Asarsual et Bersabee et Baziothia,28 et Hasersual et Bersabee et Baziothia,
29 Baala et Iim et Esem29 et Baala et Jim et Esem,
30 et Eltholad et Cesil et Horma30 et Eltholad et Cesil et Harma,
31 et Siceleg et Madmena et Sensenna31 et Siceleg et Medemena et Sensenna,
32 et Lebaoth et Selim et Enremmon: omnes civitates viginti novem et villae earum.
32 Lebaoth et Selim et Aën et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villæ earum.
33 In campestribus vero: Esthaol et Saraa et Asena33 In campestribus vero : Estaol et Sarea et Asena,
34 et Zanoa et Engannim, Thapphua et Enaim,34 et Zanoë et Ængannim et Taphua et Enaim,
35 Ierimoth et Odollam, Socho et Azeca35 et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca,
36 et Saarim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quattuordecim et villae earum.36 et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim : urbes quatuordecim, et villæ earum.
37 Sanan et Hadasa et Magdalgad37 Sanan et Hadassa et Magdalgad,
38 et Delean et Maspha et Iecethel,38 Delean et Masepha et Jecthel,
39 Lachis et Bascath et Eglon39 Lachis et Bascath et Eglon,
40 et Chebbon et Lehemas et Cethlis40 Chebbon et Leheman et Cethlis,
41 et Gederoth, Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim et villae earum.41 et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda : civitates sedecim, et villæ earum.
42 Lobna et Ether et Asan42 Labana et Ether et Asan,
43 et Iephtha et Esna et Nesib43 Jephtha et Esna et Nesib,
44 et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem et villae earum.44 et Ceila et Achzib et Maresa : civitates novem, et villæ earum.
45 Accaron cum filiabus et villulis suis;45 Accaron cum vicis et villulis suis.
46 ab Accaron usque ad mare: omnia, quae sunt ad latus Azoti, et viculos eorum,46 Ab Accaron usque ad mare : omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos ejus.
47 Azotus cum filiabus et villulis suis, Gaza cum filiabus et villulis suis usque ad torrentem Aegypti, et mare Magnum terminus.
47 Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, et mare magnum terminus ejus.
48 Et in monte: Samir et Iether et Socho48 Et in monte : Samir et Jether et Socoth
49 et Danna et Cariathsenna — haec est Dabir —49 et Danna et Cariathsenna, hæc est Dabir :
50 et Anab et Esthemo et Anim50 Anab et Istemo et Anim,
51 et Gosen et Helon et Gilo: civitates undecim et villae earum.51 Gosen et Olon et Gilo : civitates undecim et villæ earum.
52 Arab et Duma et Esaan52 Arab et Ruma et Esaan,
53 et Ianum et Beththapphua et Apheca53 et Janum et Beththaphua et Apheca,
54 et Ammatha et Cariatharbe — haec est Hebron — et Sior: civitates novem et villae earum.54 Athmatha, et Cariath Arbe, hæc est Hebron, et Sior : civitates novem, et villæ earum.
55 Maon et Carmel et Ziph et Iutta55 Maon et Carmel et Ziph et Jota,
56 et Iezrahel et Iucadam et Zanoa,56 Jezraël et Jucadam et Zanoë,
57 Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem et villae earum.57 Accain, Gabaa et Thamna : civitates decem et villæ earum.
58 Halhul, Bethsur et Gedor58 Halhul, et Besur, et Gedor,
59 et Mareth et Bethanoth et Eltecon: civitates sex et villae earum. Thecue et Ephratha — haec est Bethlehem — et Phegor et Etam et Culon et Tatam et Sores et Carem et Gallim et Bether et Manahath: civitates undecim et villae earum.59 Mareth, et Bethanoth, et Eltecon : civitates sex et villæ earum.
60 Cariathbaal — haec est Cariathiarim (urbs Silvarum) — et Arebba: civitates duae et villae earum.
60 Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba : civitates duæ, et villæ earum.
61 In deserto: Betharaba, Meddin et Sachacha61 In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha,
62 et Nebsan et civitas Salis et Engaddi: civitates sex et villae earum.
62 et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi : civitates sex, et villæ earum.
63 Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iudae delere; habitavitque Iebusaeus cum filiis Iudae in Ierusalem usque in praesentem diem.
63 Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere : habitavitque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem.