Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Giosuè 15


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Sors tribus filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit: usque ad terminum Edom, ad desertum Sin contra Nageb, usque ad extremam partem australis plagae.1 Sors tribus filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit: usque ad terminum Edom, ad desertum Sin contra Nageb, usque ad extremam partem australis plagae.
2 Terminus eius meridionalis a summitate maris Salsissimi et a lingua eius, quae respicit meridiem.2 Terminus eius meridionalis a summitate maris Salsissimi et a lingua eius, quae respicit meridiem.
3 Egrediturque contra ascensum Acrabbim et pertransit in Sin ascenditque in meridie Cadesbarne et pervenit in Esron ascendens ad Addar et vertitur in Carca;3 Egrediturque contra ascensum Acrabbim et pertransit in Sin ascenditque in meridie Cadesbarne et pervenit in Esron ascendens ad Addar et vertitur in Carca;
4 atque inde pertransiens in Asemona pervenit ad torrentem Aegypti; eruntque exitus eius ad mare Magnum: hic erit vobis finis meridianae plagae.4 atque inde pertransiens in Asemona pervenit ad torrentem Aegypti; eruntque exitus eius ad mare Magnum: hic erit vobis finis meridianae plagae.
5 Ab oriente vero terminus erit mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis. Terminus aquilonis a lingua maris et ab extremis Iordanis5 Ab oriente vero terminus erit mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis. Terminus aquilonis a lingua maris et ab extremis Iordanis
6 ascendit in Bethagla et transit ab aquilone Betharaba ascendens ad lapidem Boen filii Ruben6 ascendit in Bethagla et transit ab aquilone Betharaba ascendens ad lapidem Boen filii Ruben
7 et ascendens ad Dabir de valle Achor et contra aquilonem vergens ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt ex adverso ascensionis Adommim, quae est ab australi parte torrentis, transit ad aquas, quae vocantur fons Solis, et erunt exitus eius ad fontem Rogel.7 et ascendens ad Dabir de valle Achor et contra aquilonem vergens ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt ex adverso ascensionis Adommim, quae est ab australi parte torrentis, transit ad aquas, quae vocantur fons Solis, et erunt exitus eius ad fontem Rogel.
8 Ascenditque per convallem Benennom ex latere Iebusaei ad meridiem — haec est Ierusalem — et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra vallem Ennom ad occidentem in extrema parte vallis Raphaim contra aquilonem;8 Ascenditque per convallem Benennom ex latere Iebusaei ad meridiem — haec est Ierusalem — et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra vallem Ennom ad occidentem in extrema parte vallis Raphaim contra aquilonem;
9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nephtoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Baala, quae est Cariathiarim.9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nephtoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Baala, quae est Cariathiarim.
10 Et vergit de Baala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem — id est Cheslon — et descendit in Bethsames transitque in Thamna10 Et vergit de Baala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem — id est Cheslon — et descendit in Bethsames transitque in Thamna
11 et pervenit ad latus septentrionale Accaron inclinaturque in Sechron et transit montem Baala pervenitque in Iebneel et finitur mari. Terminus occidentalis est mare Magnum.11 et pervenit ad latus septentrionale Accaron inclinaturque in Sechron et transit montem Baala pervenitque in Iebneel et finitur mari. Terminus occidentalis est mare Magnum.
12 Hi sunt termini filiorum Iudae per circuitum in cognationibus suis.
12 Hi sunt termini filiorum Iudae per circuitum in cognationibus suis.
13 Chaleb vero filio Iephonne dedit partem in medio filiorum Iudae, sicut praeceperat Dominus Iosue: Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, ipsa est Hebron.13 Chaleb vero filio Iephonne dedit partem in medio filiorum Iudae, sicut praeceperat Dominus Iosue: Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, ipsa est Hebron.
14 Delevitque ex ea Chaleb tres filios Enac: Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.14 Delevitque ex ea Chaleb tres filios Enac: Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae prius vocabatur Cariathsepher (id est civitas Litterarum).15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae prius vocabatur Cariathsepher (id est civitas Litterarum).
16 Dixitque Chaleb: “ Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo illi Axam filiam meam uxorem ”.16 Dixitque Chaleb: “ Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo illi Axam filiam meam uxorem ”.
17 Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Chaleb, deditque ei Axam filiam suam uxorem.17 Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Chaleb, deditque ei Axam filiam suam uxorem.
18 Quae cum veniret, suasit viro suo, ut peteret a patre suo agrum; descenditque de asino. Cui Chaleb: “ Quid habes? ”, inquit.18 Quae cum veniret, suasit viro suo, ut peteret a patre suo agrum; descenditque de asino. Cui Chaleb: “ Quid habes? ”, inquit.
19 At illa respondit: “ Da mihi benedictionem. Terram Nageb arentem dedisti mihi; iunge et irriguam ”. Dedit itaque ei Chaleb irriguum superius et inferius.
19 At illa respondit: “ Da mihi benedictionem. Terram Nageb arentem dedisti mihi; iunge et irriguam ”. Dedit itaque ei Chaleb irriguum superius et inferius.
20 Haec est possessio tribus filiorum Iudae per cognationes suas.20 Haec est possessio tribus filiorum Iudae per cognationes suas.
21 Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iudae iuxta terminos Edom in Nageb: Cabseel et Eder et Iagur21 Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iudae iuxta terminos Edom in Nageb: Cabseel et Eder et Iagur
22 et Cina et Dimona et Adada22 et Cina et Dimona et Adada
23 et Cades et Asor et Iethnan,23 et Cades et Asor et Iethnan,
24 Ziph et Telem et Baloth24 Ziph et Telem et Baloth
25 et Asorhadatta et Carioth, Esron — haec est Asor —25 et Asorhadatta et Carioth, Esron — haec est Asor —
26 Amam et Sama et Molada26 Amam et Sama et Molada
27 et Asargadda et Hasemon et Bethphelet27 et Asargadda et Hasemon et Bethphelet
28 et Asarsual et Bersabee et Baziothia,28 et Asarsual et Bersabee et Baziothia,
29 Baala et Iim et Esem29 Baala et Iim et Esem
30 et Eltholad et Cesil et Horma30 et Eltholad et Cesil et Horma
31 et Siceleg et Madmena et Sensenna31 et Siceleg et Madmena et Sensenna
32 et Lebaoth et Selim et Enremmon: omnes civitates viginti novem et villae earum.
32 et Lebaoth et Selim et Enremmon: omnes civitates viginti novem et villae earum.
33 In campestribus vero: Esthaol et Saraa et Asena33 In campestribus vero: Esthaol et Saraa et Asena
34 et Zanoa et Engannim, Thapphua et Enaim,34 et Zanoa et Engannim, Thapphua et Enaim,
35 Ierimoth et Odollam, Socho et Azeca35 Ierimoth et Odollam, Socho et Azeca
36 et Saarim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quattuordecim et villae earum.36 et Saarim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quattuordecim et villae earum.
37 Sanan et Hadasa et Magdalgad37 Sanan et Hadasa et Magdalgad
38 et Delean et Maspha et Iecethel,38 et Delean et Maspha et Iecethel,
39 Lachis et Bascath et Eglon39 Lachis et Bascath et Eglon
40 et Chebbon et Lehemas et Cethlis40 et Chebbon et Lehemas et Cethlis
41 et Gederoth, Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim et villae earum.41 et Gederoth, Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim et villae earum.
42 Lobna et Ether et Asan42 Lobna et Ether et Asan
43 et Iephtha et Esna et Nesib43 et Iephtha et Esna et Nesib
44 et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem et villae earum.44 et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem et villae earum.
45 Accaron cum filiabus et villulis suis;45 Accaron cum filiabus et villulis suis;
46 ab Accaron usque ad mare: omnia, quae sunt ad latus Azoti, et viculos eorum,46 ab Accaron usque ad mare: omnia, quae sunt ad latus Azoti, et viculos eorum,
47 Azotus cum filiabus et villulis suis, Gaza cum filiabus et villulis suis usque ad torrentem Aegypti, et mare Magnum terminus.
47 Azotus cum filiabus et villulis suis, Gaza cum filiabus et villulis suis usque ad torrentem Aegypti, et mare Magnum terminus.
48 Et in monte: Samir et Iether et Socho48 Et in monte: Samir et Iether et Socho
49 et Danna et Cariathsenna — haec est Dabir —49 et Danna et Cariathsenna — haec est Dabir —
50 et Anab et Esthemo et Anim50 et Anab et Esthemo et Anim
51 et Gosen et Helon et Gilo: civitates undecim et villae earum.51 et Gosen et Helon et Gilo: civitates undecim et villae earum.
52 Arab et Duma et Esaan52 Arab et Duma et Esaan
53 et Ianum et Beththapphua et Apheca53 et Ianum et Beththapphua et Apheca
54 et Ammatha et Cariatharbe — haec est Hebron — et Sior: civitates novem et villae earum.54 et Ammatha et Cariatharbe — haec est Hebron — et Sior: civitates novem et villae earum.
55 Maon et Carmel et Ziph et Iutta55 Maon et Carmel et Ziph et Iutta
56 et Iezrahel et Iucadam et Zanoa,56 et Iezrahel et Iucadam et Zanoa,
57 Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem et villae earum.57 Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem et villae earum.
58 Halhul, Bethsur et Gedor58 Halhul, Bethsur et Gedor
59 et Mareth et Bethanoth et Eltecon: civitates sex et villae earum. Thecue et Ephratha — haec est Bethlehem — et Phegor et Etam et Culon et Tatam et Sores et Carem et Gallim et Bether et Manahath: civitates undecim et villae earum.59 et Mareth et Bethanoth et Eltecon: civitates sex et villae earum. Thecue et Ephratha — haec est Bethlehem — et Phegor et Etam et Culon et Tatam et Sores et Carem et Gallim et Bether et Manahath: civitates undecim et villae earum.
60 Cariathbaal — haec est Cariathiarim (urbs Silvarum) — et Arebba: civitates duae et villae earum.
60 Cariathbaal — haec est Cariathiarim (urbs Silvarum) — et Arebba: civitates duae et villae earum.
61 In deserto: Betharaba, Meddin et Sachacha61 In deserto: Betharaba, Meddin et Sachacha
62 et Nebsan et civitas Salis et Engaddi: civitates sex et villae earum.
62 et Nebsan et civitas Salis et Engaddi: civitates sex et villae earum.
63 Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iudae delere; habitavitque Iebusaeus cum filiis Iudae in Ierusalem usque in praesentem diem.
63 Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iudae delere; habitavitque Iebusaeus cum filiis Iudae in Ierusalem usque in praesentem diem.