Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Lettera agli Efesini 4


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione,qua vocati estis,1 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
2 cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate,supportantes invicem in caritate,2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,
3 solliciti servare unitatem spiritus invinculo pacis;3 solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.
4 unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spevocationis vestrae;4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.
5 unus Dominus, una fides, unum baptisma;5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma.
6 unus Deus etPater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus.
6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
8 Propter quod dicit:
“ Ascendens in altum captivam duxit captivitatem,
dedit dona hominibus ”.
8 Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus.
9 Illud autem “ ascendit ” quid est, nisi quia et descendit in inferiorespartes terrae?9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ ?
10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, utimpleret omnia.10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.
11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autemprophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores,
12 adinstructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi,12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi :
13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virumperfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi,13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi :
14 ut iam non simus parvulifluctuantes et circumacti omni vento doctrinae in fallacia hominum, in astutiaad circumventionem erroris;14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
15 veritatem autem facientes in caritate crescamusin illum per omnia, qui est caput Christus,15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus :
16 ex quo totum corpus compactum etconexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensurauniuscuiusque partis augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.
16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.
17 Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut etgentes ambulant in vanitate sensus sui17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,
18 tenebris obscuratum habentesintellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quae est in illis proptercaecitatem cordis ipsorum;18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum,
19 qui indolentes semetipsos tradiderunt impudicitiaein operationem immunditiae omnis in avaritia.
19 qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam.
20 Vos autem non ita didicistis Christum,20 Vos autem non ita didicistis Christum,
21 si tamen illum audistis et in ipsoedocti estis, sicut est veritas in Iesu:21 si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu,
22 deponere vos secundum pristinamconversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris,22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
23 renovari autem spiritu mentis vestrae23 Renovamini autem spiritu mentis vestræ,
24 et induere novum hominem, qui secundumDeum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.
25 Propter quod deponentesmendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicemmembra.25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra.
26 Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiamvestram,26 Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram.
27 et nolite locum dare Diabolo.27 Nolite locum dare diabolo :
28 Qui furabatur, iam non furetur,magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat necessitatempatienti.28 qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus adaedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus.29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.
30 Et nolitecontristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis.
30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis.
31 Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobiscum omni malitia.31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantesinvicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.
32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.