Lettera ai Galati 4
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cumsit dominus omnium, | 1 Dico autem : quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium : |
2 sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitumtempus a patre. | 2 sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre : |
3 Ita et nos, cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramusservientes; | 3 ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. |
4 at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum exmuliere, factum sub lege, | 4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, |
5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionemfiliorum reciperemus. | 5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. |
6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii suiin corda nostra clamantem: “ Abba, Pater! ”. | 6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater. |
7 Itaque iam non es servus sedfilius; quod si filius, et heres per Deum. | 7 Itaque jam non est servus, sed filius : quod si filius, et hæres per Deum. |
8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, his, qui natura non sunt dii, servistis; | 8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis. |
9 nunc autem, cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo, quomodoconvertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servirevultis? | 9 Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ? |
10 Dies observatis et menses et tempora et annos! | 10 Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. |
11 Timeo vos, ne fortesine causa laboraverim in vobis. | 11 Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. |
12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos; fratres, obsecro vos. Nihil melaesistis; | 12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis. |
13 scitis autem quia per infirmitatem carnis pridem vobisevangelizavi, | 13 Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem : et tentationem vestram in carne mea |
14 et tentationem vestram in carne mea non sprevistis nequerespuistis, sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum. | 14 non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. |
15 Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, sifieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. | 15 Ubi est ergo beatitudo vestra ? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. |
16 Ergo inimicusvobis factus sum, verum dicens vobis? | 16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis ? |
17 Aemulantur vos non bene, sed excluderevos volunt, ut illos aemulemini. | 17 Æmulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini. |
18 Bonum est autem aemulari in bono semper, etnon tantum cum praesens sum apud vos, | 18 Bonum autem æmulamini in bono semper : et non tantum cum præsens sum apud vos. |
19 filioli mei, quos iterum parturio,donec formetur Christus in vobis! | 19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis : |
20 Vellem autem esse apud vos modo et mutarevocem meam, quoniam incertus sum in vobis. | 20 vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis. |
21 Dicite mihi, qui sub lege vultis esse: Legem non auditis? | 21 Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis ? |
22 Scriptum estenim quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. | 22 Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera. |
23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, perpromissionem. | 23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem : |
24 Quae sunt per allegoriam dicta; ipsae enim sunt duo Testamenta,unum quidem a monte Sinai, in servitutem generans, quod est Agar. | 24 quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar : |
25 Illud veroAgar mons est Sinai in Arabia, respondet autem Ierusalem, quae nunc est; servitenim cum filiis suis. | 25 Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. |
26 Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quaeest mater nostra; | 26 Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra. |
27 scriptum est enim: “ Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam eius, quae habet virum ”. | 27 Scriptum est enim : Lætare, sterilis, quæ non paris ; erumpe et clama, quæ non parturis : quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum. |
28 Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis. | 28 Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. |
29 Sed quomodotunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundumspiritum, ita et nunc. | 29 Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc. |
30 Sed quid dicit Scriptura? “ Eice ancillam et filiumeius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae ”. | 30 Sed quid dicit Scriptura ? Ejice ancillam, et filium ejus : non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ. |
31 Itaque,fratres, non sumus ancillae filii sed liberae. | 31 Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ : qua libertate Christus nos liberavit. |