Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Lettera ai Galati 3


font

1O insensati Galatae, quis vos fascinavit, ante quorum oculos IesusChristus descriptus est crucifixus?2Hoc solum volo a vobis discere: Exoperibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei?3Sic stulti estis? CumSpiritu coeperitis, nunc carne consummamini?4Tanta passi estis sine causa? Sitamen et sine causa!5Qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes invobis, ex operibus legis an ex auditu fidei?
6Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam.7Cognoscitisergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae.8Providens autem Scriptura,quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: “Benedicentur inte omnes gentes”.9Igitur, qui ex fide sunt, benedi cuntur cum fideliAbraham.10Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt; scriptumest enim: “ Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scriptasunt in libro legis, ut faciat ea ”.11Quoniam autem in lege nemoiustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide vivet;12lex autemnon est ex fide; sed, qui fecerit ea, vivet in illis.13Christus nos redemit demaledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: “ Maledictusomnis, qui pendet in ligno ”,14ut in gentes benedictio Abrahae fieret inChristo Iesu, ut promissionem Spiritus accipiamus per fidem.
15Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemoirritum facit aut superordinat.16Abrahae autem dictae sunt promissiones etsemini eius. Non dicit: “ Et seminibus ”, quasi in multis, sed quasi in uno:“Et semini tuo”, qui est Christus.17Hoc autem dico: Testamentumconfirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, nonirritum facit ad evacuandam promissionem.18Nam si ex lege hereditas, iam nonex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus.
19Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen,cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris.20Mediator autemunius non est, Deus autem unus est.21Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Sienim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia.22Sedconclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi dareturcredentibus.
23Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem,quae revelanda erat.24Itaque lex paedagogus noster fuit in Christum, ut exfide iustificemur;25at ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo.26Omnesenim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu.27Quicumque enim in Christumbaptizati estis, Christum induistis:28non est Iudaeus neque Graecus, non estservus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis inChristo Iesu.29Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundumpromissionem heredes.