Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Lettera ai Galati 4


font

1Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cumsit dominus omnium,2sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitumtempus a patre.3Ita et nos, cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramusservientes;4at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum exmuliere, factum sub lege,5ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionemfiliorum reciperemus.6Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii suiin corda nostra clamantem: “ Abba, Pater! ”.7Itaque iam non es servus sedfilius; quod si filius, et heres per Deum.
8Sed tunc quidem ignorantes Deum, his, qui natura non sunt dii, servistis;9nunc autem, cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo, quomodoconvertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servirevultis?10Dies observatis et menses et tempora et annos!11Timeo vos, ne fortesine causa laboraverim in vobis.
12Estote sicut ego, quia et ego sicut vos; fratres, obsecro vos. Nihil melaesistis;13scitis autem quia per infirmitatem carnis pridem vobisevangelizavi,14et tentationem vestram in carne mea non sprevistis nequerespuistis, sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum.
15Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, sifieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi.16Ergo inimicusvobis factus sum, verum dicens vobis?17Aemulantur vos non bene, sed excluderevos volunt, ut illos aemulemini.18Bonum est autem aemulari in bono semper, etnon tantum cum praesens sum apud vos,19filioli mei, quos iterum parturio,donec formetur Christus in vobis!20Vellem autem esse apud vos modo et mutarevocem meam, quoniam incertus sum in vobis.
21Dicite mihi, qui sub lege vultis esse: Legem non auditis?22Scriptum estenim quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera.23Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, perpromissionem.24Quae sunt per allegoriam dicta; ipsae enim sunt duo Testamenta,unum quidem a monte Sinai, in servitutem generans, quod est Agar.25Illud veroAgar mons est Sinai in Arabia, respondet autem Ierusalem, quae nunc est; servitenim cum filiis suis.26Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quaeest mater nostra;27scriptum est enim:
“ Laetare, sterilis, quae non paris,
erumpe et exclama, quae non parturis,
quia multi filii desertae
magis quam eius, quae habet virum ”.
28Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis.29Sed quomodotunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundumspiritum, ita et nunc.30Sed quid dicit Scriptura? “ Eice ancillam et filiumeius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae ”.31Itaque,fratres, non sumus ancillae filii sed liberae.