Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Prima lettera ai Corinzi 11


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
2 Laudo autem vos quod omnia mei memores estis et, sicut tradidi vobis,traditiones meas tenetis.2 Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.
3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christusest, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus.3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus.
4 Omnis vir orans autprophetans velato capite deturpat caput suum;4 Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.
5 omnis autem mulier orans autprophetans non velato capite deturpat caput suum; unum est enim atque sidecalvetur.5 Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum : unum enim est ac si decalvetur.
6 Nam si non velatur mulier, et tondeatur! Si vero turpe est mulieritonderi aut decalvari, veletur.
6 Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
7 Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulierautem gloria viri est.7 Vir quidem non debet velare caput suum : quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.
8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro;8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.
9 etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.9 Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
10 Ideodebet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
11 Verumtamen nequemulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino;11 Verumtamen neque vir sine muliere : neque mulier sine viro in Domino.
12 nam sicut mulier de viro,ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo.12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem : omnia autem ex Deo.
13 In vobis ipsi iudicate: Decetmulierem non velatam orare Deum?13 Vos ipsi judicate : decet mulierem non velatam orare Deum ?
14 Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem,si comam nutriat, ignominia est illi;14 Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi :
15 mulier vero, si comam nutriat, gloriaest illi? Quoniam coma pro velamine ei data est.15 mulier vero si comam nutriat, gloria est illi : quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.
16 Si quis autem videturcontentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesiae Dei.
16 Si quis autem videtur contentiosus esse : nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.
17 Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius sed in deteriusconvenitis.17 Hoc autem præcipio : non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.
18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesia, audio scissurasinter vos esse et ex parte credo.18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.
19 Nam oportet et haereses inter vos esse, utet, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.19 Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
20 Convenientibus ergo vobis inunum, non est dominicam cenam manducare;20 Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare.
21 unusquisque enim suam cenampraesumit in manducando, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.21 Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
22 Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Deicontemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudabo vos?In hoc non laudo!
22 Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum ? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent ? Quid dicam vobis ? laudo vos ? in hoc non laudo.
23 Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, inqua nocte tradebatur, accepit panem23 Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,
24 et gratias agens fregit et dixit: “ Hocest corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in meam commemorationem ”;24 et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem.
25 similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: “ Hic calix novumtestamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meamcommemorationem ”.25 Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicembibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat.26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.
27 Itaque, quicumquemanducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis etsanguinis Domini.27 Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
28 Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et decalice bibat;28 Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat.
29 qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit nondiiudicans corpus.29 Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.
30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiuntmulti.30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.
31 Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur;31 Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.
32 dumiudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur32 Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.
33 Itaque,fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.33 Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
34 Si quisesurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero,disponam.
34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.