Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Lettera ai Romani 12


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatiscorpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequiumvestrum;1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
2 et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovationementis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens etperfectum.
2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
3 Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, nonaltius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicutDeus divisit mensuram fidei.3 Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem : et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus,omnia autem membra non eundem actum habent,4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent :
5 ita multi unum corpus sumus inChristo, singuli autem alter alterius membra.5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
6 Habentes autem donationessecundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundumrationem fidei;6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes : sive prophetiam secundum rationem fidei,
7 sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina;7 sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
8 sive qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest,in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate.
8 qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.
9 Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono;9 Dilectio sine simulatione : odientes malum, adhærentes bono :
10 caritatefraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes,10 caritate fraternitatis invicem diligentes : honore invicem prævenientes :
11 sollicitudinenon pigri, spiritu ferventes, Domino servientes,11 sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes :
12 spe gaudentes, intribulatione patientes, orationi instantes,12 spe gaudentes : in tribulatione patientes : orationi instantes :
13 necessitatibus sanctorumcommunicantes, hospitalitatem sectantes.13 necessitatibus sanctorum communicantes : hospitalitatem sectantes.
14 Benedicite persequentibus;benedicite et nolite maledicere!14 Benedicite persequentibus vos : benedicite, et nolite maledicere.
15 Gaudere cum gaudentibus, flere cumflentibus.15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus :
16 Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibusconsentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.
16 idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos :
17 Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus;17 nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
18 si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes;18 Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes :
19 nonvosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: “Mihi vindicta, ego retribuam ”, dicit Dominus.19 non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta : ego retribuam, dicit Dominus.
20 Sed si esurierit inimicustuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones igniscongeres super caput eius.20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.