Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 6


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis.1 Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis.
2 Etsequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his,qui infirmabantur.2 Etsequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his,qui infirmabantur.
3 Subiit autem in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulissuis.3 Subiit autem in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulissuis.
4 Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeorum.4 Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeorum.
5 Cum sublevassetergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit adPhilippum: “ Unde ememus panes, ut manducent hi? ”.5 Cum sublevassetergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit adPhilippum: “ Unde ememus panes, ut manducent hi? ”.
6 Hoc autem dicebattentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus.6 Hoc autem dicebattentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus.
7 Respondit ei Philippus:“ Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quidaccipiat! ”.7 Respondit ei Philippus:“ Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quidaccipiat! ”.
8 Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri:8 Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri:
9 “ Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haecquid sunt propter tantos? ”.9 “ Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haecquid sunt propter tantos? ”.
10 Dixit Iesus: “ Facite homines discumbere ”.Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinquemilia.10 Dixit Iesus: “ Facite homines discumbere ”.Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinquemilia.
11 Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuitdiscumbentibus; similiter et ex piscibus, quantum volebant.11 Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuitdiscumbentibus; similiter et ex piscibus, quantum volebant.
12 Ut autem impletisunt, dicit discipulis suis: “ Colligite, quae superaverunt, fragmenta, nequid pereat ”.12 Ut autem impletisunt, dicit discipulis suis: “ Colligite, quae superaverunt, fragmenta, nequid pereat ”.
13 Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinosfragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his, quimanducaverunt.
13 Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinosfragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his, quimanducaverunt.
14 Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: “ Hic estvere propheta, qui venit in mundum! ”.14 Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: “ Hic estvere propheta, qui venit in mundum! ”.
15 Iesus ergo, cum cognovisset quiaventuri essent, ut raperent eum et facerent eum regem, secessit iterum in montemipse solus.
15 Iesus ergo, cum cognovisset quiaventuri essent, ut raperent eum et facerent eum regem, secessit iterum in montemipse solus.
16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare
17 et, cumascendissent navem, veniebant trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factaeerant, et nondum venerat ad eos Iesus.17 et, cumascendissent navem, veniebant trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factaeerant, et nondum venerat ad eos Iesus.
18 Mare autem, vento magno flante,exsurgebat.18 Mare autem, vento magno flante,exsurgebat.
19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta,vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et timuerunt.19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta,vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et timuerunt.
20 Illeautem dicit eis: “ Ego sum, nolite timere! ”.20 Illeautem dicit eis: “ Ego sum, nolite timere! ”.
21 Volebant ergo accipere eumin navem, et statim fuit navis ad terram, in quam ibant.
21 Volebant ergo accipere eumin navem, et statim fuit navis ad terram, in quam ibant.
22 Altera die turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non eratibi, nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem, sedsoli discipuli eius abiissent;22 Altera die turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non eratibi, nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem, sedsoli discipuli eius abiissent;
23 aliae supervenerunt naves a Tiberiade iuxtalocum, ubi manducaverant panem, gratias agente Domino.23 aliae supervenerunt naves a Tiberiade iuxtalocum, ubi manducaverant panem, gratias agente Domino.
24 Cum ergo vidissetturba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt ipsi naviculaset venerunt Capharnaum quaerentes Iesum.24 Cum ergo vidissetturba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt ipsi naviculaset venerunt Capharnaum quaerentes Iesum.
25 Et cum invenissent eum trans mare,dixerunt ei: “ Rabbi, quando huc venisti? ”.
25 Et cum invenissent eum trans mare,dixerunt ei: “ Rabbi, quando huc venisti? ”.
26 Respondit eis Iesus et dixit: “ Amen, amen dico vobis: Quaeritis me, nonquia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.26 Respondit eis Iesus et dixit: “ Amen, amen dico vobis: Quaeritis me, nonquia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.
27 Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quemFilius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus! ”.27 Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quemFilius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus! ”.
28 Dixerunt ergoad eum: “ Quid faciemus, ut operemur opera Dei? ”.28 Dixerunt ergoad eum: “ Quid faciemus, ut operemur opera Dei? ”.
29 Respondit Iesus etdixit eis: “ Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille ”.
29 Respondit Iesus etdixit eis: “ Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille ”.
30 Dixerunt ergo ei: “ Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamustibi? Quid operaris?30 Dixerunt ergo ei: “ Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamustibi? Quid operaris?
31 Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicutscriptum est: “Panem de caelo dedit eis manducare” ”.31 Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicutscriptum est: “Panem de caelo dedit eis manducare” ”.
32 Dixit ergo eisIesus: “ Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sedPater meus dat vobis panem de caelo verum;32 Dixit ergo eisIesus: “ Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sedPater meus dat vobis panem de caelo verum;
33 panis enim Dei est, qui descenditde caelo et dat vitam mundo ”.33 panis enim Dei est, qui descenditde caelo et dat vitam mundo ”.
34 Dixerunt ergo ad eum: “ Domine, semper danobis panem hunc ”.34 Dixerunt ergo ad eum: “ Domine, semper danobis panem hunc ”.
35 Dixit eis Iesus: “ Ego sum panis vitae. Qui venit adme, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam.35 Dixit eis Iesus: “ Ego sum panis vitae. Qui venit adme, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam.
36 Sed dixi vobis,quia et vidistis me et non creditis.36 Sed dixi vobis,quia et vidistis me et non creditis.
37 Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet;et eum, qui venit ad me, non eiciam foras,37 Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet;et eum, qui venit ad me, non eiciam foras,
38 quia descendi de caelo, non utfaciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me.38 quia descendi de caelo, non utfaciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me.
39 Haec est autemvoluntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sedresuscitem illud in novissimo die.39 Haec est autemvoluntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sedresuscitem illud in novissimo die.
40 Haec est enim voluntas Patris mei, utomnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et resuscitaboego eum in novissimo die ”.
40 Haec est enim voluntas Patris mei, utomnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et resuscitaboego eum in novissimo die ”.
41 Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: “ Ego sum panis, qui decaelo descendi ”,41 Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: “ Ego sum panis, qui decaelo descendi ”,
42 et dicebant: “ Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuiusnos novimus patrem et matrem? Quomodo dicit nunc: “De caelo descendi”? ”.
42 et dicebant: “ Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuiusnos novimus patrem et matrem? Quomodo dicit nunc: “De caelo descendi”? ”.
43 Respondit Iesus et dixit eis: “ Nolite murmurare in invicem.43 Respondit Iesus et dixit eis: “ Nolite murmurare in invicem.
44 Nemo potestvenire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum innovissimo die.44 Nemo potestvenire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum innovissimo die.
45 Est scriptum in Prophetis: “Et erunt omnes docibiles Dei “.Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me.45 Est scriptum in Prophetis: “Et erunt omnes docibiles Dei “.Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me.
46 Non quia Patrem viditquisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem.46 Non quia Patrem viditquisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem.
47 Amen, amen dico vobis: Quicredit, habet vitam aeternam.
47 Amen, amen dico vobis: Quicredit, habet vitam aeternam.
48 Ego sum panis vitae.48 Ego sum panis vitae.
49 Patres vestri manducaverunt in deserto manna etmortui sunt.49 Patres vestri manducaverunt in deserto manna etmortui sunt.
50 Hic est panis de caelo descendens, ut, si quis ex ipsomanducaverit, non moriatur.50 Hic est panis de caelo descendens, ut, si quis ex ipsomanducaverit, non moriatur.
51 Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Siquis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo,caro mea est pro mundi vita ”.
51 Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Siquis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo,caro mea est pro mundi vita ”.
52 Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes: “ Quomodo potest hic nobiscarnem suam dare ad manducandum? ”.52 Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes: “ Quomodo potest hic nobiscarnem suam dare ad manducandum? ”.
53 Dixit ergo eis Iesus: “ Amen, amendico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eiussanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis.53 Dixit ergo eis Iesus: “ Amen, amendico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eiussanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis.
54 Qui manducat meam carnem etbibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimodie.54 Qui manducat meam carnem etbibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimodie.
55 Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus.55 Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus.
56 Quimanducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.56 Quimanducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
57 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, etipse vivet propter me.57 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, etipse vivet propter me.
58 Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicutmanducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum”.58 Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicutmanducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum”.
59 Haec dixit in synagoga docens in Capharnaum.59 Haec dixit in synagoga docens in Capharnaum.
60 Multi ergo audientes exdiscipulis eius dixerunt: “ Durus est hic sermo! Quis potest eum audire? ”.60 Multi ergo audientes exdiscipulis eius dixerunt: “ Durus est hic sermo! Quis potest eum audire? ”.
61 Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius,dixit eis: “ Hoc vos scandalizat?61 Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius,dixit eis: “ Hoc vos scandalizat?
62 Si ergo videritis Filium hominisascendentem, ubi erat prius?62 Si ergo videritis Filium hominisascendentem, ubi erat prius?
63 Spiritus est, qui vivificat, caro non prodestquidquam; verba, quae ego locutus sum vobis, Spiritus sunt et vita sunt.63 Spiritus est, qui vivificat, caro non prodestquidquam; verba, quae ego locutus sum vobis, Spiritus sunt et vita sunt.
64 Sedsunt quidam ex vobis, qui non credunt ”. Sciebat enim ab initio Iesus, quiessent non credentes, et quis traditurus esset eum.64 Sedsunt quidam ex vobis, qui non credunt ”. Sciebat enim ab initio Iesus, quiessent non credentes, et quis traditurus esset eum.
65 Et dicebat: “ Proptereadixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre ”.
65 Et dicebat: “ Proptereadixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre ”.
66 Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant.66 Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant.
67 Dixit ergo Iesus ad Duodecim: “ Numquid et vos vultis abire? ”.67 Dixit ergo Iesus ad Duodecim: “ Numquid et vos vultis abire? ”.
68 Respondit ei Simon Petrus: “ Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternaehabes;68 Respondit ei Simon Petrus: “ Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternaehabes;
69 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei ”.69 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei ”.
70 Respondit eis Iesus: “ Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus Diabolusest ”.70 Respondit eis Iesus: “ Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus Diabolusest ”.
71 Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotis; hic enim erat tradituruseum, cum esset unus ex Duodecim.
71 Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotis; hic enim erat tradituruseum, cum esset unus ex Duodecim.