Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca 12


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Interea multis turbis cir cumstantibus, ita ut se invi cem conculcarent,coepit dicere ad discipulos suos primum: “ Attendite a fermento pharisaeorum,quod est hypocrisis.1 Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad discipulos suos : Attendite a fermento pharisæorum, quod est hypocrisis.
2 Nihil autem opertum est, quod non reveletur, nequeabsconditum, quod non sciatur.2 Nihil autem opertum est, quod non reveletur : neque absconditum, quod non sciatur.
3 Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumineaudientur; et, quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.
3 Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur : et quod in aurem locuti estis in cubiculis, prædicabitur in tectis.
4 Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus etpost haec non habent amplius, quod faciant.4 Dico autem vobis amicis meis : Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant.
5 Ostendam autem vobis quemtimeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere ingehennam. Ita dico vobis: Hunc timete.5 Ostendam autem vobis quem timeatis : timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam : ita dico vobis, hunc timete.
6 Nonne quinque passeres veneuntdipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo.6 Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo ?
7 Sed et capillicapitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus plurisestis.
7 sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere : multis passeribus pluris estis vos.
8 Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, etFilius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei;8 Dico autem vobis : Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei :
9 qui autem negaverit mecoram hominibus, denegabitur coram angelis Dei.
9 qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei.
10 Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, quiin Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
10 Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi : ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
11 Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolitesolliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis:11 Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis.
12 Spiritus enimSanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere ”.
12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.
13 Ait autem quidam ei de turba: “ Magister, dic fratri meo, ut dividat mecumhereditatem ”.13 Ait autem ei quidam de turba : Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem.
14 At ille dixit ei: “ Homo, quis me constituit iudicem autdivisorem super vos? ”.14 At ille dixit illi : Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos ?
15 Dixitque ad illos: “ Videte et cavete ab omniavaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quae possidet ”.15 Dixitque ad illos : Videte, et cavete ab omni avaritia : quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet.
16 Dixit autem similitudinem ad illos dicens: “ Hominis cuiusdam divitisuberes fructus ager attulit.16 Dixit autem similitudinem ad illos, dicens : Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit :
17 Et cogitabat intra se dicens: “Quid faciam,quod non habeo, quo congregem fructus meos?”.17 et cogitabat intra se dicens : Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos ?
18 Et dixit: “Hoc faciam:destruam horrea mea et maiora aedificabo et illuc congregabo omne triticum etbona mea;18 Et dixit : Hoc faciam : destruam horrea mea, et majora faciam : et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea,
19 et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annosplurimos; requiesce, comede, bibe, epulare”.19 et dicam animæ meæ : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos : requiesce, comede, bibe, epulare.
20 Dixit autem illi Deus: “Stulte!Hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt?”.20 Dixit autem illi Deus : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te : quæ autem parasti, cujus erunt ?
21 Sicest qui sibi thesaurizat et non fit in Deum dives ”.
21 Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.
22 Dixitque ad discipulos suos: “ Ideo dico vobis: nolite solliciti esseanimae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini.
22 Dixitque ad discipulos suos : Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini.
23 Anima enim plus est quam esca, et corpus quam vestimentum.23 Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.
24 Consideratecorvos, quia non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum,et Deus pascit illos; quanto magis vos pluris estis volucribus.24 Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis ?
25 Quis autemvestrum cogitando potest adicere ad aetatem suam cubitum?25 Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?
26 Si ergo neque, quodminimum est, potestis, quid de ceteris solliciti estis?26 Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis ?
27 Considerate liliaquomodo crescunt: non laborant neque nent; dico autem vobis: Nec Salomon in omnigloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.27 Considerate lilia quomodo crescunt : non laborant, neque nent : dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
28 Si autem fenum, quod hodie inagro est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos,pusillae fidei.28 Si autem fœnum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit : quanto magis vos pusillæ fidei ?
29 Et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis etnolite solliciti esse.29 Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis : et nolite in sublime tolli :
30 Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; Pater autemvester scit quoniam his indigetis.30 hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
31 Verumtamen quaerite regnum eius; et haecadicientur vobis.
31 Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis.
32 Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.32 Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
33 Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui nonveterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, nequetinea corrumpit;33 Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis : quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.
34 ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
34 Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
35 Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes,35 Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris,
36 et vos simileshominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut, cumvenerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.36 et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis : ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.
37 Beati, servi illi, quos, cumvenerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se etfaciet illos discumbere et transiens ministrabit illis.37 Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes : amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.
38 Et si venerit insecunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati suntilli.38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.
39 Hoc autem scitote, quia, si sciret pater familias, qua hora furveniret, non sineret perfodi domum suam.39 Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
40 Et vos estote parati, quia, qua horanon putatis, Filius hominis venit ”.
40 Et vos estote parati : quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.
41 Ait autem Petrus: “ Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes? ”.41 Ait autem ei Petrus : Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes ?
42 Et dixit Dominus: “ Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quemconstituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore triticimensuram?42 Dixit autem Dominus : Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram ?
43 Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus eius, invenerit itafacientem.43 Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem.
44 Vere dico vobis: Supra omnia, quae possidet, constituet illum.44 Vere dico vobis, quoniam supra omnia quæ possidet, constituet illum.
45 Quod si dixerit servus ille in corde suo: “Moram facit dominus meus venire”,et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari,45 Quod si dixerit servus ille in corde suo : Moram facit dominus meus venire : et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari :
46 veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, etdividet eum partemque eius cum infidelibus ponet.46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.
47 Ille autem servus, quicognovit voluntatem domini sui et non praeparavit vel non fecit secundumvoluntatem eius, vapulabit multis;47 Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis :
48 qui autem non cognovit et fecit dignaplagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur abeo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
48 qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quæretur ab eo : et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
49 Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset!49 Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ?
50 Baptismaautem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur!50 Baptismo autem habeo baptizari : et quomodo coarctor usque dum perficiatur ?
51 Putatis quiapacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem.51 Putatis quia pacem veni dare in terram ? non, dico vobis, sed separationem :
52 Erunt enim exhoc quinque in domo una divisi: tres in duo, et duo in tres;52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres
53 dividentur paterin filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus innurum suam et nurus in socrum ”.
53 dividentur : pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
54 Dicebat autem et ad turbas: “ Cum videritis nubem orientem ab occasu,statim dicitis: “Nimbus venit”, et ita fit;54 Dicebat autem et ad turbas : Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis : Nimbus venit : et ita fit.
55 et cum austrum flantem,dicitis: “Aestus erit”, et fit.55 Et cum austrum flantem, dicitis : Quia æstus erit : et fit.
56 Hypocritae, faciem terrae et caeli nostisprobare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare?56 Hypocritæ ! faciem cæli et terræ nostis probare : hoc autem tempus quomodo non probatis ?
57 Quid autem et a vobisipsis non iudicatis, quod iustum est?
57 quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est ?
58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari abillo, ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactormittat te in carcerem.58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
59 Dico tibi: Non exies inde, donec etiam novissimumminutum reddas ”.
59 Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.