1 Et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civita tem suam. | 1 Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam. |
2 Etecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum,dixit paralytico: “ Confide, fili; remittuntur peccata tua ”. | 2 Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico : Confide fili, remittuntur tibi peccata tua. |
3 Et eccequidam de scribis dixerunt intra se: “ Hic blasphemat ”. | 3 Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se : Hic blasphemat. |
4 Et cum vidissetIesus cogitationes eorum, dixit: “ Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? | 4 Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ? |
5 Quid enim est facilius, dicere: “Dimittuntur peccata tua”, aut dicere: “Surgeet ambula”? | 5 Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata tua : an dicere : Surge, et ambula ? |
6 Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem interra dimittendi peccata — tunc ait paralytico - : Surge, tolle lectum tuum etvade in domum tuam ”. | 6 Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico : Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. |
7 Et surrexit et abiit in domum suam. | 7 Et surrexit, et abiit in domum suam. |
8 Videntes autemturbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
| 8 Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
|
9 Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeumnomine, et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum.
| 9 Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi : Sequere me. Et surgens, secutus est eum. |
10 Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatoresvenientes simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius. | 10 Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus. |
11 Et videntespharisaei dicebant discipulis eius: “ Quare cum publicanis et peccatoribusmanducat magister vester? ”. | 11 Et videntes pharisæi, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester ? |
12 At ille audiens ait: “ Non est opusvalentibus medico sed male habentibus.
| 12 At Jesus audiens, ait : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. |
13 Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”.Non enim veni vocare iustos sed peccatores ”.
| 13 Euntes autem discite quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. |
14 Tunc accedunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: “ Quare nos et pharisaeiieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? ”. | 14 Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes : Quare nos, et pharisæi, jejunamus frequenter : discipuli autem tui non jejunant ? |
15 Et ait illisIesus: “ Numquid possunt convivae nuptiarum lugere, quamdiu cum illis estsponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. | 15 Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus ? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt. |
16 Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus; tollit enimsupplementum eius a vestimento, et peior scissura fit. | 16 Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus : tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit. |
17 Neque mittunt vinumnovum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utrespereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur ”.
| 17 Neque mittunt vinum novum in utres veteres : alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt : et ambo conservantur.
|
18 Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eumdicens: “ Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam,et vivet ”. | 18 Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens : Domine, filia mea modo defuncta est : sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. |
19 Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius.
| 19 Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus. |
20 Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessitretro et tetigit fimbriam vestimenti eius. | 20 Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus. |
21 Dicebat enim intra se: “ Sitetigero tantum vestimentum eius, salva ero ”. | 21 Dicebat enim intra se : Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. |
22 At Iesus conversus et videnseam dixit: “ Confide, filia; fides tua te salvam fecit ”. Et salva facta estmulier ex illa hora.
| 22 At Jesus conversus, et videns eam, dixit : Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.
|
23 Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbamtumultuantem, | 23 Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat : |
24 dicebat: “ Recedite; non est enim mortua puella, sed dormit”. Et deridebant eum. | 24 Recedite : non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum. |
25 At cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manumeius, et surrexit puella. | 25 Et cum ejecta esset turba, intravit : et tenuit manum ejus, et surrexit puella. |
26 Et exiit fama haec in universam terram illam.
| 26 Et exiit fama hæc in universam terram illam.
|
27 Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: “Miserere nostri, fili David! ”. | 27 Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes : Miserere nostri, fili David. |
28 Cum autem venisset domum, accesserunt adeum caeci, et dicit eis Iesus: “ Creditis quia possum hoc facere? ”. Dicuntei: “Utique, Domine”. | 28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus : Creditis quia hoc possum facere vobis ? Dicunt ei : Utique, Domine. |
29 Tunc tetigit oculos eorum dicens: “Secundum fidemvestram fiat vobis”. | 29 Tunc tetigit oculos eorum, dicens : Secundum fidem vestram, fiat vobis. |
30 Et aperti sunt oculi illorum. Et comminatus est illisIesus dicens: “ Videte, ne quis sciat ”. | 30 Et aperti sunt oculi eorum : et comminatus est illis Jesus, dicens : Videte ne quis sciat. |
31 Illi autem exeuntesdiffamaverunt eum in universa terra illa.
| 31 Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.
|
32 Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem. | 32 Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem. |
33 Et eiecto daemone, locutus est mutus. Et miratae sunt turbae dicentes: “Numquam apparuit sic in Israel! ”. | 33 Et ejecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes : Numquam apparuit sic in Israël. |
34 Pharisaei autem dicebant: “ Inprincipe daemoniorum eicit daemones ”.
| 34 Pharisæi autem dicebant : In principe dæmoniorum ejicit dæmones.
|
35 Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum etpraedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. | 35 Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem. |
36 Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut ovesnon habentes pastorem. | 36 Videns autem turbas, misertus est eis : quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem. |
37 Tunc dicit discipulis suis: “ Messis quidem multa,operarii autem pauci; | 37 Tunc dicit discipulis suis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. |
38 rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios inmessem suam ”.
| 38 Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. |