Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo 6


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut vi deaminiab eis; alioquin mercedem non habetis apud Patrem vestrum, qui in caelis est.1 Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis : alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est.
2 Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciuntin synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis:Receperunt mercedem suam.
2 Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua,3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua :
4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito,reddet tibi.
4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et inangulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis:Receperunt mercedem suam.5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus : amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
6 Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et,clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, quividet in abscondito, reddet tibi.6 Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
7 Orantes autem nolite multum loqui sicutethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur.7 Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
8 Nolite ergoassimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatiseum.
8 Nolite ergo assimilari eis : scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
9 Sic ergo vos orabitis:
Pater noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum,
9 Sic ergo vos orabitis : Pater noster, qui es in cælis,
sanctificetur nomen tuum.
10 adveniat regnum tuum,
fiat voluntas tua,
sicut in caelo, et in terra.
10 Adveniat regnum tuum ;
fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.
11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie;
11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,
12 et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
12 et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
13 et ne inducas nos in tentationem,
sed libera nos a Malo.
13 Et ne nos inducas in tentationem,
sed libera nos a malo. Amen.
14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vestercaelestis;14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra.
15 si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittetpeccata vestra.
15 Si autem non dimiseritis hominibus : nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
16 Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; demoliuntur enimfacies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperuntmercedem suam.16 Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.
17 Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava,17 Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,
18 ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo, qui est in abscondito; et Patertuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
18 ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur,et ubi fures effodiunt et furantur;19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra : ubi ærugo, et tinea demolitur : et ubi fures effodiunt, et furantur.
20 thesaurizate autem vobis thesauros incaelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt necfurantur;20 Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
21 ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.
21 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
22 Lucerna corporis est oculus. Si ergo fuerit oculus tuus simplex, totum corpustuum lucidum erit;22 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.
23 si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuumtenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tene brae sunt, tenebrae quantaeerunt!23 Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt : ipsæ tenebræ quantæ erunt ?
24 Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit etalterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deoservire et mammonae.
24 Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.
25 Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, nequecorpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quamvestimentum?25 Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum ?
26 Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt nequecongregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magispluris estis illis?26 Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ?
27 Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad aetatemsuam cubitum unum?27 Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?
28 Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate liliaagri quomodo crescunt: non laborant neque nent.28 Et de vestimento quid solliciti estis ? Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent.
29 Dico autem vobis quoniam necSalomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.29 Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
30 Si autem fenumagri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magisvos, modicae fidei?30 Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei ?
31 Nolite ergo solliciti esse dicentes: “Quidmanducabimus?”, aut: “Quid bibemus?”, aut: “Quo operiemur?”.31 Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ?
32 Haecenim omnia gentes inquirunt; scit enim Pater vester caelestis quia his omnibusindigetis.32 hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.
33 Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omniaadicientur vobis.33 Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis.
34 Nolite ergo esse solliciti in crastinum; crastinus enimdies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua.34 Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi : sufficit diei malitia sua.