Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo 23


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Tunc Iesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos1 Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,
2 dicens: “Super cathedram Moysis sederunt scribae et pharisaei.2 dicens : Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.
3 Omnia ergo, quaecumquedixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere:dicunt enim et non faciunt.3 Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt.
4 Alligant autem onera gravia et importabilia etimponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere.4 Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere.
5 Omnia veroopera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua etmagnificant fimbrias,5 Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
6 amant autem primum recubitum in cenis et primascathedras in synagogis6 Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,
7 et salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi.7 et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
8 Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vosfratres estis.8 Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.
9 Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Patervester, caelestis.9 Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim pater vester qui in cælis est.
10 Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est,Christus.10 Nec vocemini magistri : quia magister vester unus est, Christus.
11 Qui maior est vestrum, erit minister vester.11 Qui major est vestrum, erit minister vester.
12 Qui autem seexaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur.
12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur.
13 Vae autem vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnumcaelorum ante homines! Vos
enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare.
13 Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare.
14
14 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium.
15 Vae vobis, scribae etpharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unumproselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos!
15 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.
16 Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: “Quicumque iuraverit per templum,nihil est; quicumque autem iuraverit in auro templi, debet”.16 Væ vobis duces cæci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet.
17 Stulti etcaeci! Quid enim maius est: aurum an templum, quod sanctificat aurum?17 Stulti et cæci : quid enim majus est ? aurum, an templum, quod sanctificat aurum ?
18 Et: “Quicumqueiuraverit in altari, nihil est; quicumque autem iuraverit in dono, quod estsuper illud, debet”.18 Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.
19 Caeci! Quid enim maius est: donum an altare, quodsanctificat donum?19 Cæci : quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum ?
20 Qui ergo iuraverit in altari, iurat in eo et in omnibus,quae super illud sunt;20 Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.
21 et, qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo,qui inhabitat in ipso;21 Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso :
22 et, qui iuraverit in caelo, iurat in throno Dei et ineo, qui sedet super eum.
22 et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.
23 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethumet cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiamet fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere.23 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere.
24 Duces caeci, excolantesculicem, camelum autem glutientes.
24 Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
25 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis, quod de foris estcalicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia!25 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina et immunditia !
26 Pharisaeecaece, munda prius, quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eiusest, mundum.
26 Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.
27 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcrisdealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibusmortuorum et omni spurcitia!27 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia !
28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibusiusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi : intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
29 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcraprophetarum et ornatis monumenta iustorum29 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,
30 et dicitis: “Si fuissemus indiebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum”!30 et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum !
31 Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum, qui prophetasocciderunt.31 itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum.32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
33 Serpentes, geniminaviperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae?33 Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ ?
34 Ideo ecce ego mitto ad vosprophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eisflagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem,34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem :
35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram asanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quemoccidistis inter templum et altare.35 ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.
36 Amen dico vobis: Venient haec omnia supergenerationem istam.
36 Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.
37 Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missisunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregatpullos suos sub alas, et noluistis!37 Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ?
38 Ecce relinquitur vobis domus vestradeserta!38 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
39 Dico enim vobis: Non me videbitis amodo, donec dicatis:"Benedictus, qui venit in nomine Dominil" ”.
39 Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis : Benedictus, qui venit in nomine Domini.