Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo 21


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et cum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage, ad montemOliveti, tunc Iesus misit duos discipulos1 Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti : tunc Jesus misit duos discipulos,
2 dicens eis: “ Ite in castellum,quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea;solvite et adducite mihi.2 dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi :
3 Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: “Dominuseos necessarios habet”, et confestim dimittet eos ”.3 et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet : et confestim dimittet eos.
4 Hoc autem factum est,ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem:
4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem :
5 “ Dicite filiae Sion:
Ecce Rex tuus venit tibi,
mansuetus et sedens super asinam
et super pullum filium subiugalis ”.
5 Dicite filiæ Sion :
Ecce rex tuus venit tibi
mansuetus, sedens super asinam,
et pullum filium subjugalis.
6 Euntes autem discipuli fecerunt, sicut praecepit illis Iesus,6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus.
7 et adduxeruntasinam et pullum; et imposuerunt super eis vestimenta sua, et sedit super ea.7 Et adduxerunt asinam, et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; alii autem caedebant ramosde arboribus et sternebant in via.8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via :
9 Turbae autem, quae praecedebant eum et quaesequebantur, clamabant dicentes: “ Hosanna filio David! Benedictus, qui venitin nomine Domini! Hosanna in altissimis! ”.
9 turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis.
10 Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: “ Quisest hic?”.10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ?
11 Turbae autem dicebant: “ Hic est Iesus propheta a NazarethGalilaeae ”.
11 Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.
12 Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes intemplo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas,12 Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :
13 etdicit eis: “ Scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur".Vos autem facitis eam speluncam latronum ”.
13 et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum.
14 Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos.14 Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo : et sanavit eos.
15 Videntesautem principes sacerdotum et scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantesin templo et dicentes: “ Hosanna filio David ”, indignati sunt15 Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes : Hosanna filio David : indignati sunt,
16 etdixerunt ei: “ Audis quid isti dicant? ”. Iesus autem dicit eis: “ Utique;numquam legistis: "Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem"?”.16 et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ?
17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibiquemansit.
17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam : ibique mansit.
18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit.18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit.
19 Et videns fici arborem unamsecus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi:“ Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum ”. Et arefacta est continuoficulnea.19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam : et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.
20 Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: “ Quomodo continuoaruit ficulnea? ”.20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit ?
21 Respondens autem Iesus ait eis: “ Amen dico vobis: Sihabueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed etsi monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet.21 Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet.
22 Et omnia,quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ”.
22 Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.
23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotumet seniores populi dicentes: “ In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedithanc potestatem? ”.23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes : In qua potestate hæc facis ? et quis tibi dedit hanc potestatem ?
24 Respondens autem Iesus dixit illis: “ Interrogabo voset ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in quapotestate haec facio:24 Respondens Jesus dixit eis : Interrogabo vos et ego unum sermonem : quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.
25 Baptismum Ioannis unde erat? A caelo an ex hominibus?”. At illi cogitabant inter se dicentes: “ Si dixerimus: “E caelo”,dicet nobis: “Quare ergo non credidistis illi?”;25 Baptismus Joannis unde erat ? e cælo, an ex hominibus ? At illi cogitabant inter se, dicentes :
26 si autem dixerimus: “Exhominibus”, timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut prophetam ”.26 Si dixerimus, e cælo, dicet nobis : Quare ergo non credidistis illi ? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam : omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.
27 Et respondentes Iesu dixerunt: “ Nescimus ”. Ait illis et ipse: “ Nec egodico vobis in qua potestate haec facio ”.
27 Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus. Ait illis et ipse : Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
28 “ Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios. Et accedens adprimum dixit: “Fili, vade hodie, operare in vinea”.28 Quid autem vobis videtur ? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit : Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
29 Ille autem respondensait: “Nolo”; postea autem paenitentia motus abiit.29 Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.
30 Accedens autem adalterum dixit similiter. At ille respondens ait: “Eo, domine”; et non ivit.30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine, et non ivit :
31 Quis ex duobus fecit voluntatem patris? ”. Dicunt: “ Primus ”. Dicitillis Iesus: “ Amen dico vobis: Publicani et meretrices praecedunt vos inregnum Dei.31 quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei.
32 Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistisei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes necpaenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
32 Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
33 Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias, qui plantavit vineam etsaepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrim et locaviteam agricolis et peregre profectus est.33 Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
34 Cum autem tempus fructuumappropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius.34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.
35 Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, aliumvero lapidaverunt.35 Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et feceruntillis similiter.36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
37 Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: “Verebunturfilium meum”.37 Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum.
38 Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: “Hic estheres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius”.38 Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se : Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus.
39 Et apprehensumeum eiecerunt extra vineam et occiderunt.39 Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.
40 Cum ergo venerit dominus vineae,quid faciet agricolis illis? ”.40 Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis ?
41 Aiunt illi: “ Malos male perdet et vineamlocabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis ”.41 Aiunt illi : Malos male perdet : et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
42 Dicitillis Iesus: “ Numquam legistis in Scripturis:
"Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli;
a Domino factum est istud
et est mirabile in oculis nostris" ?
42 Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,
hic factus est in caput anguli :
a Domino factum est istud,
et est mirabile in oculis nostris ?
43 Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facientifructus eius.43 Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
44 Et, qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quemvero ceciderit, conteret eum ”.
44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum.
45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius,cognoverunt quod de ipsis diceret;45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.
46 et quaerentes eum tenere, timueruntturbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.46 Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas : quoniam sicut prophetam eum habebant.