Vangelo secondo Matteo 10
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Et convocatis Duodecim di scipulis suis, dedit illis pote statemspirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omneminfirmitatem. | 1 Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem. |
2 Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus Simon, qui dicitur Petrus,et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius, | 2 Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus : et Andreas frater ejus, |
3 Philippuset Bartholomaeus, Thomas et Matthaeus publicanus, Iacobus Alphaei et Thaddaeus, | 3 Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi, et Thaddæus, |
4 Simon Chananaeus et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum. | 4 Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum. |
5 Hos Duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens: “ In viam gentium neabieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis; | 5 Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis : |
6 sed potius ite adoves, quae perierunt domus Israel. | 6 sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël. |
7 Euntes autem praedicate dicentes: “Appropinquavitregnum caelorum”. | 7 Euntes autem prædicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum cælorum. |
8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite; gratisaccepistis, gratis date. | 8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite : gratis accepistis, gratis date. |
9 Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniamin zonis vestris, | 9 Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris : |
10 non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta nequevirgam; dignus enim est operarius cibo suo. | 10 non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam : dignus enim est operarius cibo suo. |
11 In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in eadignus sit; et ibi manete donec exeatis. | 11 In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit : et ibi manete donec exeatis. |
12 Intrantes autem in domum, salutateeam; | 12 Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes : Pax huic domui. |
13 et si quidem fuerit domus digna, veniat pax vestra super eam; si autemnon fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur. | 13 Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam : si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos. |
14 Et quicumque non receperitvos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitateilla, excutite pulverem de pedibus vestris. | 14 Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros : exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. |
15 Amen dico vobis: Tolerabiliuserit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati. | 15 Amen dico vobis : Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati. |
16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicutserpentes et simplices sicut columbae. | 16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. |
17 Cavete autem ab hominibus; tradentenim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos; | 17 Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos : |
18 et ad praesideset ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. | 18 et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. |
19 Cum autemtradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis inilla hora quid loquamini. | 19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini : dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini : |
20 Non enim vos estis, qui loquimini, sed SpiritusPatris vestri, qui loquitur in vobis. | 20 non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. |
21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii inparentes et morte eos afficient. | 21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient : |
22 Et eritis odio omnibus propter nomen meum;qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit. | 22 et eritis odio omnibus propter nomen meum : qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. |
23 Cum autem persequenturvos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitiscivitates Israel, donec veniat Filius hominis. | 23 Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis. |
24 Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum. | 24 Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum : |
25 Sufficitdiscipulo, ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patremfamilias Beelzebul vocaverunt, quanto magis domesticos eius! | 25 sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus ? |
26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, etoccultum, quod non scietur. | 26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur : et occultum, quod non scietur. |
27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine;et, quod in aure auditis, praedicate super tecta. | 27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, prædicate super tecta. |
28 Et nolite timere eos, quioccidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, quipotest et animam et corpus perdere in gehenna. | 28 Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. |
29 Nonne duo passeres asseveneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. | 29 Nonne duo passeres asse veneunt ? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. |
30 Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. | 30 Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. |
31 Nolite ergo timere;multis passeribus meliores estis vos. | 31 Nolite ergo timere : multis passeribus meliores estis vos. |
32 Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coramPatre meo, qui est in caelis; | 32 Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. |
33 qui autem negaverit me coram hominibus, negaboet ego eum coram Patre meo, qui est in caelis. | 33 Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. |
34 Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mitteresed gladium. | 34 Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium : |
35 Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam: | 35 veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam : |
36 et inimici hominis domestici eius. | 36 et inimici hominis, domestici ejus. |
37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui amatfilium aut filiam super me, non est me dignus; | 37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus : et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. |
38 et, qui non accipit crucemsuam et sequitur me, non est me dignus. | 38 Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. |
39 Qui invenerit animam suam, perdetillam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. | 39 Qui invenit animam suam, perdet illam : et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. |
40 Qui recipit vos, me recipit; et, qui me recipit, recipit eum, qui me misit. | 40 Qui recipit vos, me recipit : et qui me recipit, recipit eum qui me misit. |
41 Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et,qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. | 41 Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet : et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. |
42 Et, quicumquepotum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nominediscipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam ”. | 42 Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli : amen dico vobis, non perdet mercedem suam. |