Vangelo secondo Matteo 1
Compare with another Bible
Change Bible
1Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham.
2Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam etfratres eius,3Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem genuitEsrom, Esrom autem genuit Aram,4Aram autem genuit Aminadab, Aminadab autemgenuit Naasson, Naasson autem genuit Salmon,5Salmon autem genuit Booz deRahab, Booz autem genuit Obed ex Ruth, Obed autem genuit Iesse,6Iesse autemgenuit David regem.
David autem genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae,7Salomon autem genuitRoboam, Roboam autem genuit Abiam, Abia autem genuit Asa,8Asa autem genuitIosaphat, Iosaphat autem genuit Ioram, Ioram autem genuit Oziam,9Ozias autemgenuit Ioatham, Ioatham autem genuit Achaz, Achaz autem genuit Ezechiam,10Ezechias autem genuit Manassen, Manasses autem genuit Amon, Amon autem genuitIosiam,11Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigrationeBabylonis.
12Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel, Salathielautem genuit Zorobabel,13Zorobabel autem genuit Abiud, Abiud autem genuitEliachim, Eliachim autem genuit Azor,14Azor autem genuit Sadoc, Sadoc autemgenuit Achim, Achim autem genuit Eliud,15Eliud autem genuit Eleazar, Eleazarautem genuit Matthan, Matthan autem genuit Iacob,16Iacob autem genuit Iosephvirum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus.
17Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim;et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim; et atransmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim.
18Iesu Christi autem generatio sic erat.
Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa estin utero habens de Spiritu Sancto.
19Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluitocculte dimittere eam.20Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnisapparuit ei dicens: “ Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugemtuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est;21pariet autem filium,et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatiseorum ”.
22Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a Domino perprophetam dicentem:23“ Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, etvocabunt nomen eius Emmanuel ”, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
24Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus Domini, etaccepit coniugem suam;25et non cognoscebat eam, donec peperit filium, etvocavit nomen eius Iesum.
12345678910111213141516171819202122232425262728
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito