123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
1Ecce Dominus dissipat terram et frangit eam
et conturbat faciem eius
et dispergit habitatores eius.
2Et erit sicut populus sic sacerdos,
et sicut servus sic dominus eius,
sicut ancilla sic domina eius,
sicut emens sic ille qui vendit,
sicut fenerator sic is qui mutuum accipit,
sicut qui repetit sic qui debet.
3Dissipatione dissipabitur terra
et direptione praedabitur:
Dominus enim locutus est verbum hoc.
4Luget, languet terra,
marcescit, languet orbis,
marcescit altitudo simul cum terra. 5Et terra infecta est sub habitatoribussuis,
quia transgressi sunt leges,
violaverunt mandatum,
dissipaverunt foedus sempiternum.
6Propter hoc maledictio voravit terram,
et poenas exsolverunt habitatores eius;
ideoque imminuti sunt cultores eius,
et relicti sunt homines pauci.
7Luget mustum,
emarcuit vitis,
ingemiscunt omnes, qui laetabantur corde.
8Cessavit gaudium tympanorum,
quievit sonitus laetantium,
cessavit gaudium citharae;
9cum cantico non bibent vinum,
amara erit potio bibentibus illam. 10Attrita est civitas inanitatis,
clausa est omnis domus, ut nemo introeat; 11clamor est super vino in plateis,
occidit omnis laetitia,
translatum est gaudium terrae. 12Relicta est in urbe solitudo,
et in ruinam confracta est porta; 13quia haec erunt in medio terrae,
in medio populorum,
quomodo si olivae excutiantur,
et finita vindemia colligantur racemi. 14Hi levabunt vocem suam,
laudabunt maiestatem Domini,
hinnient de mari. 15Propter hoc in regionibus lucis glorificate Dominum,
in insulis maris nomen Domini, Dei Israel. 16A finibus terrae laudes audivimus:
“ Gloria iusto ”.
Et dixi: “ Secretum meum mihi,
secretum meum mihi.
Vae mihi! ”.
Praevaricantes praevaricati sunt
et praevaricatione praevaricantium praevaricati sunt. 17Formido et fovea et laqueus super te,
habitator terrae. 18Et erit: qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam;
et, qui ascenderit de fovea,
tenebitur laqueo,
quia cataractae de excelsis apertae sunt,
et concussa sunt fundamenta terrae. 19Confractione confracta est terra,
contritione contrita est terra,
commotione commota est terra,
20agitatione agitabitur terra sicut ebrius
et fluctuabit quasi tabernaculum;
et gravis erit super eam iniquitas eius,
et corruet et non adiciet ut resurgat.
21Et erit in die illa:
visitabit Dominus super militiam caeli in excelso
et super reges terrae super terram;
22et congregabuntur et vincientur in lacu
et claudentur in carcere;
et post multos dies visitabuntur.
23Et erubescet luna, et confundetur sol,
quia regnavit Dominus exercituum in monte Sion et in Ierusalem
et in conspectu senum suorum glorificabitur.