Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Sapienza 2


font

1Dixerunt enim cogitantes apud se non recte:
“ Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae,
et non est refrigerium in fine hominis,
et non est agnitus, qui sit reversus ab inferis.
2Quia ex tempore nati sumus
et post hoc erimus, tamquam non fuerimus,
quoniam fumus flatus est in naribus nostris,
et sermo scintilla in motu cordis nostri;
3qua exstincta, cinis fiet corpus nostrum,
et spiritus diffundetur tamquam mollis aer.
4Et nomen nostrum oblivioni tradetur per tempus,
et nemo memoriam habebit operum nostrorum;
et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis,
et sicut nebula dissolvetur,
quae fugata est a radiis solis
et a calore illius aggravata.
5Umbrae enim transitus est tempus nostrum,
et non est reversio finis nostri,
quoniam consignata est, et nemo revertitur.
6Venite ergo, et fruamur bonis, quae sunt,
et utamur creatura tamquam in iuventute sollicite.
7Vino pretioso et unguentis nos impleamus,
et non praetereat nos flos temporis verni;
8coronemus nos calycibus rosarum, antequam marcescant,
9nullum pratum exsors sit luxuriae nostrae;
ubique relinquamus signa laetitiae,
quoniam haec est pars nostra, et haec est sors.
10Opprimamus pauperem iustum
et non parcamus viduae
nec veterani revereamur canos multi temporis.
11Sit autem fortitudo nostra lex iustitiae;
quod enim infirmum est, inutile invenitur.
12Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis
et contrarius est operibus nostris
et improperat nobis peccata legis
et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae.
13Promittit se scientiam Dei habere
et filium Dei se nominat.
14Factus est nobis in accusationem cogitationum nostrarum;
gravis est nobis etiam ad videndum,
15quoniam dissimilis est aliis vita illius,
et immutatae sunt viae eius.
16Tamquam scoria aestimati sumus ab illo,
et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis;
beata dicit novissima iustorum
et gloriatur patrem se habere Deum.
17Videamus ergo, si sermones illius veri sint,
et tentemus, quae in exitu eius erunt:
18si enim est verus filius Dei, suscipiet illum
et liberabit eum de manibus contrariorum.
19Contumelia et tormento interrogemus eum,
ut sciamus modestiam eius
et probemus patientiam illius;
20morte turpissima condemnemus eum:
erit enim ei visitatio ex sermonibus illius ”.
21Haec cogitaverunt et erraverunt;
excaecavit enim illos malitia eorum,
22et nescierunt sacramenta Dei
neque mercedem speraverunt sanctitatis
nec iudicaverunt honorem animarum immaculatarum.
23Quoniam Deus creavit hominem in incorruptibilitate
et imaginem similitudinis suae fecit illum;
24invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum;
experiuntur autem illam, qui sunt ex parte illius.