Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Sapienza 19


font

1Impiis autem usque in novissimum sine misericor dia ira supervenit;
praesciebat enim et futura illorum,
2quoniam, cum ipsi permisissent, ut seeducerent,
et cum magna sollicitudine praemisissent illos,
consequebantur illos paenitentia acti.
3Adhuc enim inter manus habentes luctus
et deplorantes ad monumenta mortuorum,
aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiae
et, quos rogantes proiecerant,
hos tamquam fugitivos persequebantur.
4Trahebat enim illos ad hunc finem digna necessitas;
et horum, quae acciderant, oblivionem immisit,
ut eam, quae deerat tormentis, suppleret punitionem,
5et populus quidem tuus mirabile iter tentaret,
illi autem novam mortem invenirent.
6Omnis enim creatura in suo genere iterum ab initio refigurabatur,
deserviens tuis praeceptis,
ut pueri tui custodirentur illaesi.
7Nam nubes castra eorum obumbrans,
et ex aqua, quae ante erat, emersio terrae aridae apparuit:
e mari Rubro via sine impedimento,
et campus germinans de fluctu violento,
8per quem cum tota natione transierunt, qui tegebantur tua manu,
videntes tua mirabilia monstra.
9Tamquam enim equi depaverunt escam
et tamquam agni exsultaverunt,
magnificantes te, Domine, qui liberasti illos.
10Memores enim erant adhuc eorum,
quae in incolatu illorum facta fuerant,
quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas,
et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.
11Novissime autem viderunt novam creaturam avium,
cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis:
12in consolationem enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra.
13Et vexationes peccatoribus supervenerunt,
non sine illis, quae ante facta erant, argumentis per vim fulminum:
iuste enim patiebantur secundum suas nequitias;
etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt.
14Alii quidem ignotos non recipiebant advenas,
isti autem beneficos hospites in servitutem redigebant.
15Et non solum haec, sed et alius quidam respectus erit illorum,
quoniam inviti recipiebant extraneos;
16isti autem, qui cum laetitia receperunt hos,
qui eisdem usi erant iustitiis,
saevissimis afflixerunt doloribus.
17Percussi sunt autem caecitate
sicut illi in foribus iusti,
cum, vastis cooperti tenebris,
unusquisque transitum ostii sui quaerebat.
18Inter se enim elementa convertuntur,
sicut in psalterio voces numeri nomen immutant,
semper tamen suum sonum custodiunt;
quod quidem ex ipso visu eorum, quae facta sunt,
certo aestimari potest.
19Agrestia enim in aquatica convertebantur,
et, quaecumque erant natantia, in terram transibant.
20Ignis in aqua valebat supra suam virtutem,
et aqua exstinguentis naturae obliviscebatur.
21Flammae e contrario corruptibilium animalium
non vexaverunt carnes inambulantium,
nec dissolvebant illud, quod facile dissolvebatur,
glaciei simile genus immortalis escae.
22In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine,
et honorasti et non despexisti,
in omni tempore et in omni loco assistens eis.
28 LIBER ECCLESIASTICUS Cum multa nobis et magna per Legem et Prophetas aliosque, qui secuti sunt illos,data sint, in quibus oportet laudare Israel doctrinae et sapientiae causa,cumque non solum ipsos legentes necesse sit fieri peritos, sed etiam extraneisposse sapientiae studiosos et dicentes et scribentes utiles fieri, avus meusIesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarumet aliorum librorum, qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, atque in hissufficientem usum acquisivit, voluit et ipse scribere aliquid horum, quae addoctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere et illorum peritifacti magis magisque attendant animo et confirmentur per legitimam vitam.
Hortor itaque venire vos cum benevolentia et attentiore studio lectionem facereet veniam habere in illis, in quibus interpretationi adlaborantes videamurquibusdam verbis deficere. Nam deficiunt verba Hebraica, quando fuerinttranslata ad alteram linguam; non autem solum haec, sed et ipsa Lex et Prophetaeceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam, quando ipsa per seleguntur.
Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemaei Evergetis regis, postquamperveni in Aegyptum et, cum multum temporis ibi fecissem, inveni ibi exemplarnon parvae neque contemnendae doctrinae. Itaque bonum et necessarium putavi etipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum; et multamvigiliam attuli et doctrinam in spatio temporis, ut perducens ad finem, librumistum ederem etiam pro illis, qui in terra aliena, cum iam moribus institutisint, sibi proposuerint secundum legem vitam agere.