Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Genesi 9


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: “Crescite et multiplicamini et implete terram.1 وبارك الله نوحا وبنيه وقال لهم اثمروا واكثروا واملأوا الارض.
2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.2 ولتكن خشيتكم ورهبتكم على كل حيوانات الارض وكل طيور السماء. مع كل ما يدبّ على الارض وكل اسماك البحر قد دفعت الى ايديكم.
3 Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera virentia tradidi vobis omnia,3 كل دابة حية تكون لكم طعاما. كالعشب الاخضر دفعت اليكم الجميع.
4 excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis.4 غير ان لحما بحياته دمه لا تاكلوه.
5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis.
5 واطلب انا دمكم لانفسكم فقط. من يد كل حيوان اطلبه. ومن يد الانسان اطلب نفس الانسان. من يد الانسان اخيه.
6 Quicumque effuderit humanum sanguinem,
per hominem fundetur sanguis illius;
ad imaginem quippe Dei
factus est homo.
6 سافك دم الانسان بالانسان يسفك دمه. لان الله على صورته عمل الانسان.
7 Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super terram et dominamini ei”.
7 فاثمروا انتم واكثروا وتوالدوا في الارض وتكاثروا فيها
8 Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo:
8 وكلم الله نوحا وبنيه معه قائلا.
9 “Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos9 وها انا مقيم ميثاقي معكم ومع نسلكم من بعدكم.
10 et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca, universis bestiis terrae.10 ومع كل ذوات الانفس الحيّة التي معكم. الطيور والبهائم وكل وحوش الارض التي معكم من جميع الخارجين من الفلك حتى كل حيوان الارض.
11 Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram”.
11 اقيم ميثاقي معكم فلا ينقرض كل ذي جسد ايضا بمياه الطوفان. ولا يكون ايضا طوفان ليخرب الارض.
12 Dixitque Deus: “Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas:12 وقال الله هذه علامة الميثاق الذي انا واضعه بيني وبينكم وبين كل ذوات الانفس الحيّة التي معكم الى اجيال الدهر.
13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.13 وضعت قوسي في السحاب فتكون علامة ميثاق بيني وبين الارض.
14 Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus,14 فيكون متى انشر سحابا على الارض وتظهر القوس في السحاب
15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.15 اني اذكر ميثاقي الذي بيني وبينكم وبين كل نفس حيّة في كل جسد. فلا تكون ايضا المياه طوفانا لتهلك كل ذي جسد.
16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram”.
16 فمتى كانت القوس في السحاب ابصرها لاذكر ميثاقا ابديا بين الله وبين كل نفس حيّة في كل جسد على الارض.
17 Dixitque Deus ad Noe: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram”.
17 وقال الله لنوح هذه علامة الميثاق الذي انا اقمته بيني وبين كل ذي جسد على الارض
18 Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro Cham ipse est pater Chanaan.18 وكان بنو نوح الذين خرجوا من الفلك ساما وحاما ويافث. وحام هو ابو كنعان.
19 Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram.19 هؤلاء الثلاثة هم بنو نوح. ومن هؤلاء تشعبت كل الارض
20 Coepitque Noe agricola plantare vineam;20 وابتدأ نوح يكون فلاحا وغرس كرما.
21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo.21 وشرب من الخمر فسكر وتعرّى داخل خبائه.
22 Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.22 فابصر حام ابو كنعان عورة ابيه واخبر اخويه خارجا.
23 At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.23 فأخذ سام ويافث الرداء ووضعاه على اكتافهما ومشيا الى الوراء وسترا عورة ابيهما ووجهاهما الى الوراء. فلم يبصرا عورة ابيهما.
24 Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset, quae fecerat ei filius suus minor,24 فلما استيقظ نوح من خمره علم ما فعل به ابنه الصغير.
25 ait:
Maledictus Chanaan!
Servus servorum erit fratribus suis”.
25 فقال ملعون كنعان. عبد العبيد يكون لاخوته.
26 Dixitque:
Benedictus Dominus Deus Sem!
Sitque Chanaan servus eius.
26 وقال مبارك الرب اله سام. وليكن كنعان عبدا لهم.
27 Dilatet Deus Iapheth,
et habitet in tabernaculis Sem,
sitque Chanaan servus eius”.
27 ليفتح الله ليافث فيسكن في مساكن سام. وليكن كنعان عبدا لهم
28 Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.28 وعاش نوح بعد الطوفان ثلث مئة وخمسين سنة.
29 Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est.
29 فكانت كل ايام نوح تسع مئة وخمسين سنة ومات