Genesi 9
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: “Crescite et multiplicamini et implete terram. | 1 Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: “Crescite et multiplicamini et implete terram. |
2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt. | 2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt. |
3 Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera virentia tradidi vobis omnia, | 3 Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera virentia tradidi vobis omnia, |
4 excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis. | 4 excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis. |
5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis. | 5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis. |
6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo. | 6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo. |
7 Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super terram et dominamini ei”. | 7 Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super terram et dominamini ei”. |
8 Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo: | 8 Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo: |
9 “Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos | 9 “Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos |
10 et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca, universis bestiis terrae. | 10 et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca, universis bestiis terrae. |
11 Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram”. | 11 Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram”. |
12 Dixitque Deus: “Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas: | 12 Dixitque Deus: “Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas: |
13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram. | 13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram. |
14 Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus, | 14 Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus, |
15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem. | 15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem. |
16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram”. | 16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram”. |
17 Dixitque Deus ad Noe: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram”. | 17 Dixitque Deus ad Noe: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram”. |
18 Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro Cham ipse est pater Chanaan. | 18 Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro Cham ipse est pater Chanaan. |
19 Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram. | 19 Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram. |
20 Coepitque Noe agricola plantare vineam; | 20 Coepitque Noe agricola plantare vineam; |
21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo. | 21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo. |
22 Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. | 22 Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. |
23 At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt. | 23 At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt. |
24 Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset, quae fecerat ei filius suus minor, | 24 Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset, quae fecerat ei filius suus minor, |
25 ait: Maledictus Chanaan! Servus servorum erit fratribus suis”. | 25 ait: Maledictus Chanaan! Servus servorum erit fratribus suis”. |
26 Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem! Sitque Chanaan servus eius. | 26 Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem! Sitque Chanaan servus eius. |
27 Dilatet Deus Iapheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus eius”. | 27 Dilatet Deus Iapheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus eius”. |
28 Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis. | 28 Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis. |
29 Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est. | 29 Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est. |