Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Genesi 9


font
NOVA VULGATABIBLIA
1 Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: “Crescite et multiplicamini et implete terram.1 Dios bendijo a Noé y a sus hijos, y les dijo: «Sed fecundos, multiplicaos y llenad la tierra.
2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.2 Infundiréis temor y miedo a todos los animales de la tierra, y a todas las aves del cielo, y a todo lo que repta por el suelo, y a todos los peces del mar; quedan a vuestra disposición.
3 Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera virentia tradidi vobis omnia,3 Todo lo que se mueve y tiene vida os servirá de alimento: todo os lo doy, lo mismo que os di la hierba verde.
4 excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis.4 Sólo dejaréis de comer la carne con su alma, es decir, con su sangre,
5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis.
5 y yo os prometo reclamar vuestra propia sangre: la reclamaré a todo animal y al hombre: a todos y a cada uno reclamaré el alma humana.
6 Quicumque effuderit humanum sanguinem,
per hominem fundetur sanguis illius;
ad imaginem quippe Dei
factus est homo.
6 Quien vertiere sangre de hombre, por otro hombre será su sangre vertida, porque a imagen de Dios hizo El al hombre.
7 Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super terram et dominamini ei”.
7 Vosotros, pues, sed fecundos y multiplicaos; pululad en la tierra y dominad en ella.»
8 Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo:
8 Dijo Dios a Noé y a sus hijos con él:
9 “Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos9 «He aquí que yo establezco mi alianza con vosotros, y con vuestra futura descendencia,
10 et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca, universis bestiis terrae.10 y con toda alma viviente que os acompaña: las aves, los ganados y todas las alimañas que hay con vosotros, con todo lo que ha salido del arca, todos los animales de la tierra.
11 Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram”.
11 Establezco mi alianza con vosotros, y no volverá nunca más a ser aniquilada toda carne por las aguas del diluvio, ni habrá más diluvio para destruir la tierra.»
12 Dixitque Deus: “Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas:12 Dijo Dios: «Esta es la señal de la alianza que para las generaciones perpetuas pongo entre yo y vosotros y toda alma viviente que os acompaña:
13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.13 Pongo mi arco en las nubes, y servirá de señal de la alianza entre yo y la tierra.
14 Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus,14 Cuando yo anuble de nubes la tierra, entonces se verá el arco en las nubes,
15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.15 y me acordaré de la alianza que media entre yo y vosotros y toda alma viviente, toda carne, y no habrá más aguas diluviales para exterminar toda carne.
16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram”.
16 Pues en cuanto esté el arco en las nubes, yo lo veré para recordar la alianza perpetua entre Dios y toda alma viviente, toda carne que existe sobre la tierra.»
17 Dixitque Deus ad Noe: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram”.
17 Y dijo Dios a Noé: «Esta es la señal de la alianza que he establecido entre yo y toda carne que existe sobre la tierra.»
18 Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro Cham ipse est pater Chanaan.18 Los hijos de Noé que salieron del arca eran Sem, Cam y Jafet. Cam es el padre de Canaán.
19 Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram.19 Estos tres fueron los hijos de Noé, y a partir de ellos se pobló toda la tierra.
20 Coepitque Noe agricola plantare vineam;20 Noé se dedicó a la labranza y plantó una viña.
21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo.21 Bebió del vino, se embriagó, y quedó desnudo en medio de su tienda.
22 Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.22 Vio Cam, padre de Canaán, la desnudez de su padre, y avisó a sus dos hermanos
23 At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.23 Entonces Sem y Jafet tomaron el manto, se lo echaron al hombro los dos, y andando hacia atrás, vueltas las caras, cubrieron la desnudez de su padre sin verla.
24 Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset, quae fecerat ei filius suus minor,24 Cuando despertó Noé de su embriaguez y supo lo que había hecho con él su hijo menor,
25 ait:
Maledictus Chanaan!
Servus servorum erit fratribus suis”.
25 dijo: «¡Maldito sea Canaán! ¡Siervo de siervos sea para sus hermanos!»
26 Dixitque:
Benedictus Dominus Deus Sem!
Sitque Chanaan servus eius.
26 Y dijo: «¡Bendito sea Yahveh, el Dios de Sem, y sea Canaán esclavo suyo!
27 Dilatet Deus Iapheth,
et habitet in tabernaculis Sem,
sitque Chanaan servus eius”.
27 ¡Haga Dios dilatado a Jafet; habite en las tiendas de Sem, y sea Canaán esclavo suyo!»
28 Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.28 Vivió Noé después del diluvio 350 años.
29 Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est.
29 El total de los días de Noé fue de 950 años, y murió.