Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Genesi 9


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: “Crescite et multiplicamini et implete terram.1 ויברך אלהים את נח ואת בניו ויאמר להם פרו ורבו ומלאו את הארץ
2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.2 ומוראכם וחתכם יהיה על כל חית הארץ ועל כל עוף השמים בכל אשר תרמש האדמה ובכל דגי הים בידכם נתנו
3 Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera virentia tradidi vobis omnia,3 כל רמש אשר הוא חי לכם יהיה לאכלה כירק עשב נתתי לכם את כל
4 excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis.4 אך בשר בנפשו דמו לא תאכלו
5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis.
5 ואך את דמכם לנפשתיכם אדרש מיד כל חיה אדרשנו ומיד האדם מיד איש אחיו אדרש את נפש האדם
6 Quicumque effuderit humanum sanguinem,
per hominem fundetur sanguis illius;
ad imaginem quippe Dei
factus est homo.
6 שפך דם האדם באדם דמו ישפך כי בצלם אלהים עשה את האדם
7 Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super terram et dominamini ei”.
7 ואתם פרו ורבו שרצו בארץ ורבו בה
8 Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo:
8 ויאמר אלהים אל נח ואל בניו אתו לאמר
9 “Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos9 ואני הנני מקים את בריתי אתכם ואת זרעכם אחריכם
10 et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca, universis bestiis terrae.10 ואת כל נפש החיה אשר אתכם בעוף בבהמה ובכל חית הארץ אתכם מכל יצאי התבה לכל חית הארץ
11 Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram”.
11 והקמתי את בריתי אתכם ולא יכרת כל בשר עוד ממי המבול ולא יהיה עוד מבול לשחת הארץ
12 Dixitque Deus: “Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas:12 ויאמר אלהים זאת אות הברית אשר אני נתן ביני וביניכם ובין כל נפש חיה אשר אתכם לדרת עולם
13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.13 את קשתי נתתי בענן והיתה לאות ברית ביני ובין הארץ
14 Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus,14 והיה בענני ענן על הארץ ונראתה הקשת בענן
15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.15 וזכרתי את בריתי אשר ביני וביניכם ובין כל נפש חיה בכל בשר ולא יהיה עוד המים למבול לשחת כל בשר
16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram”.
16 והיתה הקשת בענן וראיתיה לזכר ברית עולם בין אלהים ובין כל נפש חיה בכל בשר אשר על הארץ
17 Dixitque Deus ad Noe: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram”.
17 ויאמר אלהים אל נח זאת אות הברית אשר הקמתי ביני ובין כל בשר אשר על הארץ
18 Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro Cham ipse est pater Chanaan.18 ויהיו בני נח היצאים מן התבה שם וחם ויפת וחם הוא אבי כנען
19 Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram.19 שלשה אלה בני נח ומאלה נפצה כל הארץ
20 Coepitque Noe agricola plantare vineam;20 ויחל נח איש האדמה ויטע כרם
21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo.21 וישת מן היין וישכר ויתגל בתוך אהלה
22 Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.22 וירא חם אבי כנען את ערות אביו ויגד לשני אחיו בחוץ
23 At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.23 ויקח שם ויפת את השמלה וישימו על שכם שניהם וילכו אחרנית ויכסו את ערות אביהם ופניהם אחרנית וערות אביהם לא ראו
24 Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset, quae fecerat ei filius suus minor,24 וייקץ נח מיינו וידע את אשר עשה לו בנו הקטן
25 ait:
Maledictus Chanaan!
Servus servorum erit fratribus suis”.
25 ויאמר ארור כנען עבד עבדים יהיה לאחיו
26 Dixitque:
Benedictus Dominus Deus Sem!
Sitque Chanaan servus eius.
26 ויאמר ברוך יהוה אלהי שם ויהי כנען עבד למו
27 Dilatet Deus Iapheth,
et habitet in tabernaculis Sem,
sitque Chanaan servus eius”.
27 יפת אלהים ליפת וישכן באהלי שם ויהי כנען עבד למו
28 Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.28 ויחי נח אחר המבול שלש מאות שנה וחמשים שנה
29 Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est.
29 ויהיו כל ימי נח תשע מאות שנה וחמשים שנה וימת