Lettera ai Romani 12
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatiscorpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequiumvestrum;2et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovationementis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens etperfectum.
3Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, nonaltius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicutDeus divisit mensuram fidei.4Sicut enim in uno corpore multa membra habemus,omnia autem membra non eundem actum habent,5ita multi unum corpus sumus inChristo, singuli autem alter alterius membra.6Habentes autem donationessecundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundumrationem fidei;7sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina;8sive qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest,in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate.
9Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono;10caritatefraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes,11sollicitudinenon pigri, spiritu ferventes, Domino servientes,12spe gaudentes, intribulatione patientes, orationi instantes,13necessitatibus sanctorumcommunicantes, hospitalitatem sectantes.14Benedicite persequentibus;benedicite et nolite maledicere!15Gaudere cum gaudentibus, flere cumflentibus.16Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibusconsentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.
17Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus;18si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes;19nonvosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: “Mihi vindicta, ego retribuam ”, dicit Dominus.20Sed si esurierit inimicustuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones igniscongeres super caput eius.21Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
12345678910111213141516
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito