1 Il re impose tributi a tutto il regno sia per terra che per mare. | 1 Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias : |
2 La sua potenza e il suo valore, la ricchezza e la gloria del suo regno, tutto sta scritto nel libro del re dei Persiani e dei Medi, a memoria. | 2 cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum : |
3 Mardocheo era secondo rispetto al re Artaserse, era grande nel regno ed era onorato dai Giudei; trascorse la sua vita amato da tutta la sua nazione.
| 3 et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent.
|
| 4 Dixitque Mardochæus : A Deo facta sunt ista. |
| 5 Recordatus sum somnii quod videram, hæc eadem significantis : nec eorum quidquam irritum fuit. |
| 6 Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit : Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam. |
| 7 Duo autem dracones : ego sum, et Aman. |
| 8 Gentes, quæ convenerant : hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judæorum. |
| 9 Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum : liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes : |
| 10 et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium. |
| 11 Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus : |
| 12 et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ. |
| 13 Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël. |
| |