1Erant autem appropinquan tes ei omnes publicani et pec catores, utaudirent illum. 2Et murmurabant pharisaei et scribae dicentes: “ Hicpeccatores recipit et manducat cum illis ”. 3Et ait ad illos parabolam istamdicens: 4“ Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam exillis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quaeperierat, donec inveniat illam? 5Et cum invenerit eam, imponit in umeros suosgaudens 6et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: “Congratulaminimihi, quia inveni ovem meam, quae perierat”. 7Dico vobis: Ita gaudium erit incaelo super uno peccatore paenitentiam agente quam super nonaginta novem iustis,qui non indigent paenitentia.
8Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonneaccendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter, donec inveniat? 9Etcum invenerit, convocat amicas et vicinas dicens: “Congratulamini mihi, quiainveni drachmam, quam perdideram”. 10Ita dico vobis: Gaudium fit coramangelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente ”.
11Ait autem: “ Homo quidam habebat duos filios. 12Et dixit adulescentior exillis patri: “Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit”. Etdivisit illis substantiam. 13Et non post multos dies, congregatis omnibus,adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibidissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. 14Et postquam omniaconsummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere. 15Et abiit et adhaesit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam,ut pasceret porcos; 16et cupiebat saturari de siliquis, quas porci manducabant,et nemo illi dabat. 17In se autem reversus dixit: “Quanti mercennarii patrismei abundant panibus, ego autem hic fame pereo. 18Surgam et ibo ad patrem meumet dicam illi: Pater, peccavi in caelum et coram te 19et iam non sum dignusvocari filius tuus; fac me sicut unum de mercennariis tuis”. 20Et surgensvenit ad patrem suum.
Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et misericordia motus estet accurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum. 21Dixitque eifilius: “Pater, peccavi in caelum et coram te; iam non sum dignus vocarifilius tuus”. 22Dixit autem pater ad servos suos: “Cito proferte stolamprimam et induite illum et date anulum in manum eius et calceamenta in pedes 23et adducite vitulum saginatum, occidite et manducemus et epulemur, 24quia hicfilius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est”. Et coeperuntepulari.
25Erat autem filius eius senior in agro et, cum veniret et appropinquaretdomui, audivit symphoniam et choros 26et vocavit unum de servis et interrogavitquae haec essent. 27Isque dixit illi: “Frater tuus venit, et occidit patertuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit”. 28Indignatus est autem etnolebat introire. Pater ergo illius egressus coepit rogare illum. 29At illerespondens dixit patri suo: “Ecce tot annis servio tibi et numquam mandatumtuum praeterii, et numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer; 30sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam tuam cum meretricibus,venit, occidisti illi vitulum saginatum”.
31At ipse dixit illi: “Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt; 32epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat etrevixit, perierat et inventus est” ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc