1Tunc Iesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos 2dicens: “Super cathedram Moysis sederunt scribae et pharisaei. 3Omnia ergo, quaecumquedixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere:dicunt enim et non faciunt. 4Alligant autem onera gravia et importabilia etimponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere. 5Omnia veroopera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua etmagnificant fimbrias, 6amant autem primum recubitum in cenis et primascathedras in synagogis 7et salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi. 8Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vosfratres estis. 9Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Patervester, caelestis. 10Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est,Christus. 11Qui maior est vestrum, erit minister vester. 12Qui autem seexaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur.
13Vae autem vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnumcaelorum ante homines! Vos
enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare.
14
15Vae vobis, scribae etpharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unumproselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos!
16Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: “Quicumque iuraverit per templum,nihil est; quicumque autem iuraverit in auro templi, debet”. 17Stulti etcaeci! Quid enim maius est: aurum an templum, quod sanctificat aurum? 18Et: “Quicumqueiuraverit in altari, nihil est; quicumque autem iuraverit in dono, quod estsuper illud, debet”. 19Caeci! Quid enim maius est: donum an altare, quodsanctificat donum? 20Qui ergo iuraverit in altari, iurat in eo et in omnibus,quae super illud sunt; 21et, qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo,qui inhabitat in ipso; 22et, qui iuraverit in caelo, iurat in throno Dei et ineo, qui sedet super eum.
23Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethumet cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiamet fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere. 24Duces caeci, excolantesculicem, camelum autem glutientes.
25Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis, quod de foris estcalicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia! 26Pharisaeecaece, munda prius, quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eiusest, mundum.
27Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcrisdealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibusmortuorum et omni spurcitia! 28Sic et vos a foris quidem paretis hominibusiusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
29Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcraprophetarum et ornatis monumenta iustorum 30et dicitis: “Si fuissemus indiebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum”! 31Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum, qui prophetasocciderunt. 32Et vos implete mensuram patrum vestrorum. 33Serpentes, geniminaviperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae? 34Ideo ecce ego mitto ad vosprophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eisflagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem, 35ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram asanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quemoccidistis inter templum et altare. 36Amen dico vobis: Venient haec omnia supergenerationem istam.
37Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missisunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregatpullos suos sub alas, et noluistis! 38Ecce relinquitur vobis domus vestradeserta! 39Dico enim vobis: Non me videbitis amodo, donec dicatis:"Benedictus, qui venit in nomine Dominil" ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc