Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Jó 6


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Respondens autem Job, dixit :1 Respondens autem Iob dixit:
2 Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui,
et calamitas quam patior, in statera !
2 “ Utinam appenderetur aegritu do mea,
et calamitatem meam assumerent in statera!
3 Quasi arena maris hæc gravior appareret ;
unde et verba mea dolore sunt plena :
3 Nunc vero arena maris haec gravior apparet,
inde verbis meis haesito.
4 quia sagittæ Domini in me sunt,
quarum indignatio ebibit spiritum meum ;
et terrores Domini militant contra me.
4 Quia sagittae Omnipotentis in me sunt,
quarum venenum ebibit spiritus meus;
et terrores Dei militant contra me.
5 Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ?
aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit ?
5 Numquid rugiet onager, cum habueritherbam?
Aut mugiet bos, cum ante praesepe plenum steterit?
6 aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ?
aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ?
6 Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum?
Aut poterit gustari herba insulsa?
7 Quæ prius nolebat tangere anima mea,
nunc, præ angustia, cibi mei sunt.
7 Quae prius nolebat tangere anima mea,
nunc prae angustia cibi mei sunt.
8 Quis det ut veniat petitio mea,
et quod expecto tribuat mihi Deus ?
8 Quis det, ut veniat petitio mea,
et, quod exspecto, tribuat mihi Deus?
9 et qui cœpit, ipse me conterat ;
solvat manum suam, et succidat me ?
9 Utinam Deus me conterat;
solvat manum suam et succidat me!
10 Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat,
nec contradicam sermonibus Sancti.
10 Et haec mihi sit consolatio,
et exsultabo vel in pavore, qui non parcat,
nec celabo sermones Sancti.
11 Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam ?
aut quis finis meus, ut patienter agam ?
11 Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam?
Aut quis finis meus, ut patienter agam?
12 Nec fortitudo lapidum fortitudo mea,
nec caro mea ænea est.
12 Num fortitudo lapidum, fortitudo mea?
Num caro mea aenea est?
13 Ecce non est auxilium mihi in me,
et necessarii quoque mei recesserunt a me.
13 An non est auxilium mihi in me,
et virtus quoque remota est a me?
14 Qui tollit ab amico suo misericordiam,
timorem Domini derelinquit.
14 Qui tollit ab amico suo misericordiam,
timorem Omnipotentis derelinquit.
15 Fratres mei præterierunt me,
sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
15 Fratres mei mentiti sunt me
sicut alveus torrentium, qui evanescunt
16 Qui timent pruinam,
irruet super eos nix.
16 nigrescentes glacie,
cum ingruit super eos nix.
17 Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ;
et ut incaluerit, solventur de loco suo.
17 Tempore, quo diffluunt, arescunt
et, ut incaluerit, solvuntur de loco suo.
18 Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ;
ambulabunt in vacuum, et peribunt.
18 Deflectunt viatorum turmae de viis suis,
ascendentes per desertum pereunt.
19 Considerate semitas Thema, itinera Saba,
et expectate paulisper.
19 Commeatus Thema consideraverunt,
viatores Saba speraverunt in eis.
20 Confusi sunt, quia speravi :
venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
20 Confusi sunt, quia speraverunt;
venerunt eo usque, et pudore cooperti sunt.
21 Nunc venistis ;
et modo videntes plagam meam, timetis.
21 Ita nunc vos facti estis mihi;
videntes plagam meam, timetis.
22 Numquid dixi : Afferte mihi,
et de substantia vestra donate mihi ?
22 Numquid dixi: Afferte mihi
et de substantia vestra donate mihi?
23 vel : Liberate me de manu hostis,
et de manu robustorum eruite me ?
23 vel: Liberate me de manu hostis
et de manu robustorum eruite me?
24 Docete me, et ego tacebo :
et si quid forte ignoravi, instruite me.
24 Docete me, et ego tacebo,
et, si quid forte ignoravi, instruite me.
25 Quare detraxistis sermonibus veritatis,
cum e vobis nullus sit qui possit arguere me ?
25 Quare detraxistis sermonibus veritatis,
cum e vobis nullus sit, qui possit arguere me?
26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis,
et in ventum verba profertis.
26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis,
sed in ventum verba desperati.
27 Super pupillum irruitis,
et subvertere nitimini amicum vestrum.
27 Super pupillum irruitis
et subvertere nitimini amicum vestrum.
28 Verumtamen quod cœpistis explete :
præbete aurem, et videte an mentiar.
28 Nunc, quaeso, convertimini ad me,
et in faciem vestram non mentiar.
29 Respondete, obsecro, absque contentione ;
et loquentes id quod justum est, judicate.
29 Revertite! Nulla erit improbitas.
Revertite! Adhuc praesens adest iustitia mea.
30 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem,
nec in faucibus meis stultitia personabit.
30 Estne in lingua mea improbitas?
An palatum meum non discernit nequitiam?