Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Jó 15


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit:
2 Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens,
et implebit ardore stomachum suum ?
2 “ Numquid sapiens respondebit sapientia ventosa
et implebit vento urente stomachum suum?
3 Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi,
et loqueris quod tibi non expedit.
3 Arguens verbis, quae nihil prosunt,
et sententiis, quae nihil iuvant?
4 Quantum in te est, evacuasti timorem,
et tulisti preces coram Deo.
4 Tu autem pietatem dissolvis
et detrahis meditationi coram Deo.
5 Docuit enim iniquitas tua os tuum,
et imitaris linguam blasphemantium.
5 Docet enim iniquitas tua os tuum,
et assumis linguam callidorum.
6 Condemnabit te os tuum, et non ego :
et labia tua respondebunt tibi.
6 Condemnabit te os tuum et non ego,
et labia tua respondebunt tibi.
7 Numquid primus homo tu natus es,
et ante colles formatus ?
7 Numquid primus homo tu natus es
et ante colles formatus?
8 numquid consilium Dei audisti,
et inferior te erit ejus sapientia ?
8 Numquid consilium Dei audisti
et tibi attrahis sapientiam?
9 Quid nosti quod ignoremus ?
quid intelligis quod nesciamus ?
9 Quid nosti, quod nos ignoremus?
Quid intellegis, quod nos nesciamus?
10 Et senes et antiqui sunt in nobis,
multo vetustiores quam patres tui.
10 Et senes et antiqui sunt inter nos,
multo vetustiores quam pater tuus.
11 Numquid grande est ut consoletur te Deus ?
sed verba tua prava hoc prohibent.
11 Numquid parum tibi sunt consolationes Dei?
Et verbum lene tecum factum?
12 Quid te elevat cor tuum,
et quasi magna cogitans attonitos habes oculos ?
12 Quid te elevat cor tuum,
et cur attonitos habes oculos?
13 Quid tumet contra Deum spiritus tuus,
ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ?
13 Quid vertis contra Deum spiritum tuum
et profers de ore tuo huiuscemodi sermones?
14 Quid est homo ut immaculatus sit,
et ut justus appareat natus de muliere ?
14 Quid est homo, ut immaculatus sit,
et ut iustus appareat natus de muliere?
15 Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis,
et cæli non sunt mundi in conspectu ejus.
15 Ecce, sanctis suis non fidit,
et caeli non sunt mundi in conspectu eius;
16 Quanto magis abominabilis et inutilis homo,
qui bibit quasi aquam iniquitatem ?
16 quanto magis abominabilis et corruptus homo,
qui bibit quasi aquam iniquitatem.
17 Ostendam tibi : audi me :
quod vidi, narrabo tibi.
17 Ostendam tibi, audi me;
quod vidi, narrabo tibi,
18 Sapientes confitentur,
et non abscondunt patres suos :
18 quod sapientes confitentur,
et non celaverunt eos patres eorum:
19 quibus solis data est terra,
et non transivit alienus per eos.
19 quibus solis data est terra,
et non transivit alienus per eos.
20 Cunctis diebus suis impius superbit,
et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.
20 Cunctis diebus suis impius cruciatur,
et numerus annorum incertus est tyranno.
21 Sonitus terroris semper in auribus illius :
et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
21 Sonitus terroris semper in auribus illius,
quasi, cum pax sit, vastator irruat in eum.
22 Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem,
circumspectans undique gladium.
22 Non credit quod reverti possit de tenebris,
cum sit destinatus gladio.
23 Cum se moverit ad quærendum panem,
novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.
23 Cum se moverit ad quaerendum panem: “Ubinam?”,
novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies.
24 Terrebit eum tribulatio,
et angustia vallabit eum,
sicut regem qui præparatur ad prælium.
24 Terrebit eum tribulatio et angustia,
vallabit eum sicut regem, qui praeparatur ad proelium.
25 Tetendit enim adversus Deum manum suam,
et contra Omnipotentem roboratus est.
25 Tetendit enim adversus Deum manum suam,
et contra Omnipotentem roboratus est.
26 Cucurrit adversus eum erecto collo,
et pingui cervice armatus est.
26 Cucurrit adversus eum erecto collo,
spisso scuto armatus.
27 Operuit faciem ejus crassitudo,
et de lateribus ejus arvina dependet.
27 Operuit faciem eius crassitudo,
et de lateribus eius arvina dependet.
28 Habitavit in civitatibus desolatis,
et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ.
28 Habitavit in civitatibus desolatis
et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae.
29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus,
nec mittet in terra radicem suam.
29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius;
nec mittet in terra radicem suam.
30 Non recedet de tenebris :
ramos ejus arefaciet flamma,
et auferetur spiritu oris sui.
30 Non recedet de tenebris;
ramos eius arefaciet flamma,
et auferet ventus florem eius.
31 Non credet, frustra errore deceptus,
quod aliquo pretio redimendus sit.
31 Ne credat vanitati errore deceptus,
quia vanitas erit remuneratio eius.
32 Antequam dies ejus impleantur peribit,
et manus ejus arescent.
32 Antequam dies eius impleantur, abscindentur,
et ramus eius non virescet.
33 Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus,
et quasi oliva projiciens florem suum.
33 Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius,
et quasi oliva proiciens florem suum.
34 Congregatio enim hypocritæ sterilis,
et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.
34 Cangregatio enim impii sterilis,
et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt.
35 Concepit dolorem, et peperit iniquitatem,
et uterus ejus præparat dolos.
35 Concepit dolorem et peperit iniquitatem,
et venter eius praeparat dolos.