Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Lettera a Filemone 1


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Paulus vinctus Christi Iesu et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutorinostro1 Paulus vinctus Christi Iesu et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutorinostro
2 et Apphiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae, quae indomo tua est:2 et Apphiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae, quae indomo tua est:
3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
4 Gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis,4 Gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
5 audienscaritatem tuam et fidem, quam habes in Dominum Iesum et in omnes sanctos,5 audienscaritatem tuam et fidem, quam habes in Dominum Iesum et in omnes sanctos,
6 utcommunio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni, quod est in nobis inChristum;6 utcommunio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni, quod est in nobis inChristum;
7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua, quiaviscera sanctorum requieverunt per te, frater.
7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua, quiaviscera sanctorum requieverunt per te, frater.
8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo imperandi tibi, quod ad rempertinet,8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo imperandi tibi, quod ad rempertinet,
9 propter caritatem magis obsecro, cum sim talis ut Paulus senex, nuncautem et vinctus Christi Iesu;9 propter caritatem magis obsecro, cum sim talis ut Paulus senex, nuncautem et vinctus Christi Iesu;
10 obsecro te de meo filio, quem genui invinculis, Onesimo,10 obsecro te de meo filio, quem genui invinculis, Onesimo,
11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et tibi etmihi utilis,11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et tibi etmihi utilis,
12 quem remisi tibi: eum, hoc est viscera mea;12 quem remisi tibi: eum, hoc est viscera mea;
13 quem ego voluerammecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii.
13 quem ego voluerammecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii.
14 Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonumtuum esset sed voluntarium.14 Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonumtuum esset sed voluntarium.
15 Forsitan enim ideo discessit ad horam, utaeternum illum reciperes,15 Forsitan enim ideo discessit ad horam, utaeternum illum reciperes,
16 iam non ut servum sed plus servo, carissimumfratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in Domino.
16 iam non ut servum sed plus servo, carissimumfratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in Domino.
17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
18 Si autem aliquid nocuittibi aut debet, hoc mihi imputa.18 Si autem aliquid nocuittibi aut debet, hoc mihi imputa.
19 Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam; utnon dicam tibi quod et teipsum mihi debes.19 Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam; utnon dicam tibi quod et teipsum mihi debes.
20 Ita, frater! Ego te fruar inDomino; refice viscera mea in Christo!
20 Ita, frater! Ego te fruar inDomino; refice viscera mea in Christo!
21 Confidens oboedientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et super id, quoddico, facies.21 Confidens oboedientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et super id, quoddico, facies.
22 Simul autem et para mihi hospitium, nam spero per orationesvestras donari me vobis.
22 Simul autem et para mihi hospitium, nam spero per orationesvestras donari me vobis.
23 Salutat te Epaphras, concaptivus meus in Christo Iesu,23 Salutat te Epaphras, concaptivus meus in Christo Iesu,
24 Marcus,Aristarchus, Demas, Lucas, adiutores mei.
24 Marcus,Aristarchus, Demas, Lucas, adiutores mei.
25 Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro.25 Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro.