Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Prima lettera ai Corinzi 16


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordina vi ecclesiisGalatiae, ita et vos facite.1 De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.
2 Per primam sabbati unusquisque vestrum apud seponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectaefiant.2 Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit : ut non, cum venero, tunc collectæ fiant.
3 Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistulas hos mittamperferre gratiam vestram in Ierusalem;3 Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.
4 quod si dignum fuerit, ut et ego eam,mecum ibunt.
4 Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.
5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo;5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero : nam Macedoniam pertransibo.
6 apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis,quocumque iero.6 Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo : ut vos me deducatis quocumque iero.
7 Nolo enim vos modo in transitu videre; spero enim mealiquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.7 Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
8 Permanebo autemEphesi usque ad Pentecosten;8 Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.
9 ostium enim mihi apertum est magnum et efficax,et adversarii multi.9 Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens : et adversarii multi.
10 Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sitapud vos, opus enim Domini operatur, sicut et ego;10 Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos : opus enim Domini operatur, sicut et ego.
11 ne quis ergo illumspernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me; exspecto enim illum cumfratribus.11 Ne quis ergo illum spernat : deducite autem illum in pace, ut veniat ad me : exspecto enim illum cum fratribus.
12 De Apollo autem fratre, multum rogavi eum, ut veniret ad vos cumfratribus, et utique non fuit voluntas, ut nunc veniret; veniet autem, cum eiopportunum fuerit.
12 De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus : et utique non fuit voluntas ut nunc veniret : veniet autem, cum ei vacuum fuerit.
13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini;13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.
14 omnia vestra incaritate fiant.14 Omnia vestra in caritate fiant.
15 Obsecro autem vos, fratres: nostis domum Stephanae, quoniamsunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos;15 Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos :
16 utet vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti.16 ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.
17 Gaudeo autemin praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat,ipsi suppleverunt;17 Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt :
18 refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Cognosciteergo, qui eiusmodi sunt.
18 refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.
19 Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Priscacum domestica sua ecclesia.19 Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia : apud quos et hospitor.
20 Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem inosculo sancto.
20 Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.
21 Salutatio mea manu Pauli.21 Salutatio, mea manu Pauli.
22 Si quis non amat Dominum, sit anathema. Maranatha!
22 Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.
23 Gratia Domini Iesu vobiscum.23 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu.24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.