Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Lettera ai Romani 4


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Quid ergo dicemus invenisse Abraham progenitorem no strum secundumcarnem?1 Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem ?
2 Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam sed nonapud Deum.2 Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.
3 Quid enim Scriptura dicit? “ Credidit autem Abraham Deo, etreputatum est illi ad iustitiam ”.
3 Quid enim dicit Scriptura ? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam.
4 Ei autem, qui operatur, merces non reputatur secundum gratiam sed secundumdebitum;4 Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.
5 ei vero, qui non operatur, sed credit in eum, qui iustificat impium,reputatur fides eius ad iustitiam,5 Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei.
6 sicut et David dicit beatitudinem hominis,cui Deus reputat iustitiam sine operibus:
6 Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus :
7 “ Beati, quorum remissae sunt iniquitates,
et quorum tecta sunt peccata.
7 Beati, quorum remissæ sunt iniquitates,
et quorum tecta sunt peccata.
8 Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum ”.
8 Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.
9 Beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio? Dicimus enim: “Reputata est Abrahae fides ad iustitiam ”.9 Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio ? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam.
10 Quomodo ergo reputata est? Incircumcisione an in praeputio? Non in circumcisione sed in praeputio:10 Quomodo ergo reputata est ? in circumcisione, an in præputio ? Non in circumcisione, sed in præputio.
11 etsignum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit inpraeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur illisiustitia,11 Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio : ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam :
12 et pater circumcisionis his non tantum, qui ex circumcisione sunt,sed et qui sectantur vestigia eius, quae fuit in praeputio, fidei patris nostriAbrahae.
12 et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.
13 Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi,sed per iustitiam fidei;13 Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi : sed per justitiam fidei.
14 si enim qui ex lege heredes sunt, exinanita estfides, et abolita est promissio.14 Si enim qui ex lege, hæredes sunt : exinanita est fides, abolita est promissio.
15 Lex enim iram operatur; ubi autem non estlex, nec praevaricatio.15 Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio.
16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sitpromissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide estAbrahae — qui est pater omnium nostrum,16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum
17 sicut scriptum est: “ Patremmultarum gentium posui te ” C, ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuoset vocat ea, quae non sunt, quasi sint;17 (sicut scriptum est : Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt :
18 qui contra spem in spe credidit, utfieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: “ Sic erit semen tuum”.18 qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei : Sic erit semen tuum.
19 Et non infirmatus fide consideravit corpus suum iam emortuum, cum ferecentum annorum esset, et emortuam vulvam Sarae;19 Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ.
20 in repromissione autem Deinon haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo,20 In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo :
21 etplenissime sciens quia, quod promisit, potens est et facere.21 plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere.
22 Ideo etreputatum est illi ad iustitiam.
22 Ideo et reputatum est illi ad justitiam.
23 Non est autem scriptum tantum propter ipsum: reputatum est illi,23 Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam :
24 sed etpropter nos, quibus reputabitur, credentibus in eum, qui suscitavit IesumDominum nostrum a mortuis,24 sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis,
25 qui traditus est propter delicta nostra etsuscitatus est propter iustificationem nostram.
25 qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.