Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Atti degli Apostoli 11


font

1Audierunt autem apostoli et fratres, qui erant in Iudaea, quoniam etgentes receperunt verbum Dei.2Cum ascendisset autem Petrus in Ierusalem,disceptabant adversus illum, qui erant ex circumcisione,3dicentes: “Introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis! ”.
4Incipiens autem Petrus exponebat illis ex ordine dicens:5“ Ego eram incivitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddamvelut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me;6in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptiliaet volatilia caeli.7Audivi autem et vocem dicentem mihi: “Surgens, Petre,occide et manduca!”.8Dixi autem: Nequaquam, Domine, quia commune autimmundum numquam introivit in os meum.9Respondit autem vox secundo de caelo:“Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris”.10Hoc autem factum est perter, et retracta sunt rursum omnia in caelum.11Et ecce confestim tres viriastiterunt in domo, in qua eramus, missi a Caesarea ad me.12Dixit autemSpiritus mihi, ut irem cum illis nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sexfratres isti, et ingressi sumus in domum viri.13Narravit autem nobis quomodovidisset angelum ad domum suam stantem et dicentem: “Mitte in Ioppen etaccersi Simonem, qui cognominatur Petrus,14qui loquetur tibi verba, in quibussalvus eris tu et universa domus tua”.15Cum autem coepissem loqui, deciditSpiritus Sanctus super eos, sicut et super nos in initio.16Recordatus sumautem verbi Domini, sicut dicebat: “Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autembaptizabimini in Spiritu Sancto”.17Si ergo aequale donum dedit illis Deussicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram quipossem prohibere Deum? ”.
18His autem auditis, acquieverunt et glorificaverunt Deum dicentes: “ Ergo etgentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit ”.
19Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat subStephano, perambulaverunt usque Phoenicen et Cyprum et Antiochiam, neminiloquentes verbum; nisi solis Iudaeis.20Erant autem quidam ex eis viri Cypriiet Cyrenaei, qui, cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Graecosevangelizantes Dominum Iesum.21Et erat manus Domini cum eis; multusque numeruscredentium conversus est ad Dominum.
22Auditus est autem sermo in auribus ecclesiae, quae erat in Ierusalem, superistis, et miserunt Barnabam usque Antiochiam;23qui cum pervenisset et vidissetgratiam Dei, gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere inDomino,24quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide. Et apposita estturba multa Domino.25Profectus est autem Tarsum, ut quaereret Saulum;26quemcum invenisset, perduxit Antiochiam. Factum est autem eis, ut annum totumconversarentur in ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primumAntiochiae discipuli Christiani.
27In his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam;28etsurgens unus ex eis nomine Agabus significavit per Spiritum famem magnam futuramin universo orbe terrarum; quae facta est sub Claudio.29Discipuli autem, proutquis habebat, proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus inIudaea fratribus;30quod et fecerunt, mittentes ad presbyteros per manumBarnabae et Sauli.