Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Atti degli Apostoli 27


font

1Ut autem iudicatum est na vigare nos in Italiam, tradiderunt et Paulumet quosdam alios vinctos centurioni nomine Iulio, cohortis Augustae.2Ascendentes autem navem Hadramyttenam, incipientem navigare circa Asiae loca,sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi;3sequenti autem die, devenimus Sidonem, et humane tractans Iulius Paulum permisitad amicos ire et curam sui agere.4Et inde cum sustulissemus, subnavigavimusCypro, propterea quod essent venti contrarii;5et pelagus Ciliciae etPamphyliae navigantes venimus Myram, quae est Lyciae.6Et ibi invenienscenturio navem Alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam.7Etcum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum,prohibente nos vento, subnavigavimus Cretae secundum Salmonem;8et vix iuxtaeam navigantes venimus in locum quendam, qui vocatur Boni Portus, cui iuxta eratcivitas Lasaea.9Multo autem tempore peracto, et cum iam non esset tutanavigatio, eo quod et ieiunium iam praeterisset, monebat Paulus10dicens eis:“ Viri, video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sedetiam animarum nostrarum incipit esse navigatio ”.11Centurio autemgubernatori et nauclero magis credebat quam his, quae a Paulo dicebantur.12Etcum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium enavigareinde, si quo modo possent devenientes Phoenicen hiemare, portum Cretaerespicientem ad africum et ad caurum.
13Aspirante autem austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent,propius legebant Cretam.14Non post multum autem misit se contra ipsam ventustyphonicus, qui vocatur euroaquilo;15cumque arrepta esset navis et non possetconari in ventum, data nave flatibus, ferebamur.16Insulam autem quandamdecurrentes, quae vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham,17qua sublata,adiutoriis utebantur accingentes navem; et timentes, ne in Syrtim inciderent,submisso vase, sic ferebantur.18Valide autem nobis tempestate iactatis,sequenti die iactum fecerunt19et tertia die suis manibus armamenta navisproiecerunt.20Neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies,et tempestate non exigua imminente, iam auferebatur spes omnis salutis nostrae.
21Et cum multa ieiunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum dixit: “Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta lucrique facereiniuriam hanc et iacturam.22Et nunc suadeo vobis bono animo esse, nulla enimamissio animae erit ex vobis praeterquam navis;23astitit enim mihi hac nocteangelus Dei, cuius sum ego, cui et deservio,24dicens: “Ne timeas, Paule;Caesari te oportet assistere, et ecce donavit tibi Deus omnes, qui naviganttecum”.25Propter quod bono animo estote, viri; credo enim Deo, quia sicerit, quemadmodum dictum est mihi.26In insulam autem quandam oportet nosincidere ”.27Sed posteaquam quarta decima nox supervenit, cum ferremur inHadria, circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem.28Qui submittentes bolidem invenerunt passus viginti; et pusillum inde separatiet rursum submittentes invenerunt passus quindecim;29timentes autem, ne inaspera loca incideremus, de puppi mittentes ancoras quattuor optabant diemfieri.30Nautis vero quaerentibus fugere de navi, cum demisissent scapham inmare sub obtentu, quasi a prora inciperent ancoras extendere,31dixit Pauluscenturioni et militibus: “ Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri nonpotestis ”.32Tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eamexcidere.
33Donec autem lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens:“ Quarta decima hodie die exspectantes ieiuni permanetis nihil accipientes;34propter quod rogo vos accipere cibum, hoc enim pro salute vestra est, quianullius vestrum capillus de capite peribit ”.35Et cum haec dixisset etsumpsisset panem, gratias egit Deo in conspectu omnium et, cum fregisset, coepitmanducare.36Animaequiores autem facti omnes et ipsi assumpserunt cibum.37Eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex.38Et satiaticibo alleviabant navem iactantes triticum in mare.
39Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant; sinum vero quendamconsiderabant habentem litus, in quem cogitabant, si possent, eicere navem.40Et cum ancoras abstulissent, committebant mari simul laxantes iuncturasgubernaculorum et, levato artemone, secundum flatum aurae tendebant ad litus.41Et cum incidissent in locum dithalassum, impegerunt navem; et prora quidem fixamanebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi fluctuum.42Militum autemconsilium fuit, ut custodias occiderent, ne quis, cum enatasset, effugeret;43centurio autem volens servare Paulum prohibuit eos a consilio iussitque eos, quipossent natare, mittere se primos et ad terram exire44et ceteros, quosdam intabulis, quosdam vero super ea, quae de navi essent; et sic factum est ut omnesevaderent ad terram.