Scrutatio

Martedi, 23 aprile 2024 - San Giorgio ( Letture di oggi)

Atti degli Apostoli 20


font

1Postquam autem cessavit tumultus, accersitis Paulus discipulis etexhortatus eos, valedixit et profectus est, ut iret in Macedoniam.2Cum autemperambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit adGraeciam;3cumque fecisset menses tres, factae sunt illi insidiae a Iudaeisnavigaturo in Syriam, habuitque consilium, ut reverteretur per Macedoniam.4Comitabatur autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium veroAristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus etTrophimus.5Hi cum praecessissent, sustinebant nos Troade;6nos veronavigavimus post dies Azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebusquinque, ubi demorati sumus diebus septem.
7In una autem sabbatorum, cum convenissemus ad frangendum panem, Paulusdisputabat eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediamnoctem.8Erant autem lampades copiosae in cenaculo, ubi eramus congregati;9sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretursomno gravi, disputante diutius Paulo, eductus somno cecidit de tertio cenaculodeorsum et sublatus est mortuus.10Cum descendisset autem Paulus, incubuitsuper eum et complexus dixit: “ Nolite turbari, anima enim ipsius in eo est!”.11Ascendens autem frangensque panem et gustans satisque allocutus usque inlucem, sic profectus est.12Adduxerunt autem puerum viventem et consolati suntnon minime.
13Nos autem praecedentes navi enavigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum;sic enim disposuerat volens ipse per terram iter facere.14Cum autemconvenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen15et inde navigantessequenti die pervenimus contra Chium et alia applicuimus Samum et sequentivenimus Miletum.16Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua morailli fieret in Asia; festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diemPentecosten faceret Hierosolymis.
17A Mileto autem mittens Ephesum convocavit presbyteros ecclesiae.18Qui cumvenissent ad eum, dixit eis: “ Vos scitis a prima die, qua ingressus sum inAsiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,19serviens Domino cum omnihumilitate et lacrimis et tentationibus, quae mihi acciderunt in insidiisIudaeorum;20quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis etdocerem vos publice et per domos,21testificans Iudaeis atque Graecis in Deumpaenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum.22Et nunc ecce alligatus egoSpiritu vado in Ierusalem, quae in ea eventura sint mihi ignorans,23nisi quodSpiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula ettribulationes me manent.24Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodoconsummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificarievangelium gratiae Dei.
25Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, perquos transivi praedicans regnum;26quapropter contestor vos hodierna die, quiamundus sum a sanguine omnium;27non enim subterfugi, quominus annuntiarem omneconsilium Dei vobis.28Attendite vobis et universo gregi, in quo vos SpiritusSanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.29Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos nonparcentes gregi;30et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, utabstrahant discipulos post se.31Propter quod vigilate, memoria retinentesquoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemquevestrum.
32Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificareet dare hereditatem in sanctificatis omnibus.33Argentum aut aurum aut vestemnullius concupivi;34ipsi scitis quoniam ad ea, quae mihi opus erant et his,qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.35Omnia ostendi vobis quoniam siclaborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verborum Domini Iesu,quoniam ipse dixit: “Beatius est magis dare quam accipere!” ”.
36Et cum haec dixisset, positis genibus suis, cum omnibus illis oravit.37Magnus autem fletus factus est omnium; et procumbentes super collum Pauliosculabantur eum38dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam ampliusfaciem eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.