Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Atti degli Apostoli 10


font

1Vir autem quidam in Cae sarea nomine Cornelius, cen turio cohortis, quaedicitur Italica,2religiosus et timens Deum cum omni domo sua, facienseleemosynas multas plebi et deprecans Deum semper,3vidit in visu manifestequasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi: “ Corneli”.4At ille intuens eum et timore correptus dixit: “ Quid est, domine? ”.Dixit autem illi: “ Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriamin conspectu Dei.5Et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam,qui cognominatur Petrus;6hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cuiest domus iuxta mare ”.7Ut autem discessit angelus, qui loquebatur illi, cumvocasset duos domesticos suos et militem religiosum ex his, qui illi parebant,8et narrasset illis omnia, misit illos in Ioppen.
9Postera autem die, iter illis facientibus et appropinquantibus civitati,ascendit Petrus super tectum, ut oraret circa horam sextam.10Et cum esuriret,voluit gustare; parantibus autem eis, cecidit super eum mentis excessus,11etvidet caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuorinitiis submitti in terram,12in quo erant omnia quadrupedia et serpentiaterrae et volatilia caeli.13Et facta est vox ad eum: “ Surge, Petre, occideet manduca! ”.14Ait autem Petrus: “ Nequaquam, Domine, quia numquammanducavi omne commune et immundum ”.15Et vox iterum secundo ad eum: “Quae Deus purificavit, ne tu commune dixeris ”.16Hoc autem factum est perter, et statim receptum est vas in caelum.17Et dum intra se haesitaret Petrusquidnam esset visio, quam vidisset, ecce viri, qui missi erant a Cornelio,inquirentes domum Simonis astiterunt ad ianuam18et, cum vocassent,interrogabant si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium.19Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: “ Ecce viri tres quaeruntte;20surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans, quia ego misiillos ”.21Descendens autem Petrus ad viros dixit: “ Ecce ego sum, quemquaeritis; quae causa est, propter quam venistis? ”.22Qui dixerunt: “Cornelius centurio, vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universagente Iudaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suamet audire verba abs te ”.23Invitans igitur eos recepit hospitio.
Sequenti autem die, surgens profectus est cum eis, et quidam ex fratribus abIoppe comitati sunt eum.
24Altera autem die introivit Caesaream; Cornelius veroexspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.25Et factumest, cum introisset Petrus, obvius ei Cornelius procidens ad pedes adoravit.26Petrus vero levavit eum dicens: “ Surge, et ego ipse homo sum ”.27Etloquens cum illo intravit et invenit multos, qui convenerant;28dixitque adillos: “ Vos scitis quomodo illicitum sit viro Iudaeo coniungi aut accedere adalienigenam. Et mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem;29propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo quam ob causamaccersistis me ”.30Et Cornelius ait: “ A nudius quarta die usque in hanchoram orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in vestecandida31et ait: “Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuaecommemoratae sunt in conspectu Dei.32Mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem,qui cognominatur Petrus; hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare”.33Confestim igitur misi ad te, et tu bene fecisti veniendo. Nunc ergo omnes nosin conspectu Dei adsumus audire omnia, quaecumque tibi praecepta sunt a Domino”.
34Aperiens autem Petrus os dixit: “ In veritate comperio quoniam non estpersonarum acceptor Deus,35sed in omni gente, qui timet eum et operaturiustitiam, acceptus est illi.36Verbum misit filiis Israel evangelizans pacemper Iesum Christum; hic est omnium Dominus.37Vos scitis quod factum est verbumper universam Iudaeam incipiens a Galilaea post baptismum, quod praedicavitIoannes:38Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute,qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, quoniam Deuserat cum illo.39Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Iudaeorum etIerusalem; quem et occiderunt suspendentes in ligno.40Hunc Deus suscitavittertia die et dedit eum manifestum fieri41non omni populo, sed testibuspraeordinatis a Deo, nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquamresurrexit a mortuis;42et praecepit nobis praedicare populo et testificariquia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum.43Huicomnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomeneius omnes, qui credunt in eum ”.
44Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes, quiaudiebant verbum.45Et obstupuerunt, qui ex circumcisione fideles, qui venerantcum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est;46audiebantenim illos loquentes linguis et magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus:47“ Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui SpiritumSanctum acceperunt sicut et nos? ”.48Et iussit eos in nomine Iesu Christibaptizari. Tunc rogaverunt eum, ut maneret aliquot diebus.