Scrutatio

Martedi, 23 aprile 2024 - San Giorgio ( Letture di oggi)

Atti degli Apostoli 22


font

1“ Viri fratres et patres, audi te a me, quam ad vos nunc reddo,rationem ”.2Cum audissent autem quia Hebraea lingua loquebatur ad illos,magis praestiterunt silentium. Et dixit:3“ Ego sum vir Iudaeus, natus TarsoCiliciae, enutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxtaveritatem paternae legis, aemulator Dei, sicut et vos omnes estis hodie.4Quihanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias virosac mulieres,5sicut et princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omneconcilium; a quibus et epistulas accipiens ad fratres, Damascum pergebam, utadducerem et eos, qui ibi essent, vinctos in Ierusalem, uti punirentur.
6Factum est autem, eunte me et appropinquante Damasco, circa mediam diem subitode caelo circumfulsit me lux copiosa;7et decidi in terram et audivi vocemdicentem mihi: “Saul, Saul, quid me persequeris?”.8Ego autem respondi: “Quises, Domine?”. Dixitque ad me: “Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris”.9Et, qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt eius,qui loquebatur mecum.10Et dixi: “Quid faciam, Domine?”. Dominus autemdixit ad me: “Surgens vade Damascum, et ibi tibi dicetur de omnibus, quaestatutum est tibi, ut faceres”.11Et cum non viderem prae claritate luminisillius, ad manum deductus a comitibus veni Damascum.
12Ananias autem quidam vir religiosus secundum legem, testimonium habens abomnibus habitantibus Iudaeis,13veniens ad me et astans dixit mihi: “Saulfrater, respice!”. Et ego eadem hora respexi in eum.14At ille dixit: “Deuspatrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius et videresIustum et audires vocem ex ore eius,15quia eris testis illi ad omnes homineseorum, quae vidisti et audisti.16Et nunc quid moraris? Exsurgens baptizare etablue peccata tua, invocato nomine ipsius”.
17Factum est autem, revertenti mihi in Ierusalem et oranti in templo fieri mein stupore mentis18et videre illum dicentem mihi: “Festina et exi velociterex Ierusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me”.19Et ego dixi:“Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens persynagogas eos, qui credebant in te;20et cum funderetur sanguis Stephani testistui, et ipse astabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientiumillum”.21Et dixit ad me: “Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te””.
22Audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes:“ Tolle de terra eiusmodi, non enim fas est eum vivere! ”.23Vociferantibusautem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem,24iussit tribunus induci eum in castra dicens flagellis eum interrogari, ut sciretpropter quam causam sic acclamarent ei.
25Et cum astrinxissent eum loris, dixit astanti centurioni Paulus: “ Sihominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare? ”.26Quo audito,centurio accedens ad tribunum nuntiavit dicens: “ Quid acturus es? Hic enimhomo Romanus est ”.27Accedens autem tribunus dixit illi: “ Dic mihi, tuRomanus es? ”. At ille dixit: “ Etiam ”.28Et respondit tribunus: “ Egomulta summa civitatem hanc consecutus sum ”. Et Paulus ait: “ Ego autem etnatus sum ”.29Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum interrogaturierant; tribunus quoque timuit, postquam rescivit quia Romanus esset, et quiaalligasset eum.
30Postera autem die, volens scire diligenter qua ex causa accusaretur aIudaeis, solvit eum et iussit principes sacerdotum convenire et omne conciliumet producens Paulum statuit coram illis.