Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Atti degli Apostoli 14


font

1Factum est autem Iconii, ut eodem modo introirent syna gogam Iudaeorumet ita loquerentur, ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo.2Quivero increduli fuerunt Iudaei, suscitaverunt et exacerbaverunt animas gentiumadversus fratres.3Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes inDomino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieriper manus eorum.4Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erantcum Iudaeis, quidam vero cum apostolis.5Cum autem factus esset impetusgentilium et Iudaeorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent etlapidarent eos,6intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae, Lystram etDerben et ad regionem in circuitu7et ibi evangelizantes erant.
8Et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matrissuae, qui numquam ambulaverat.9Hic audivit Paulum loquentem; qui intuitus eumet videns quia haberet fidem, ut salvus fieret,10dixit magna voce: “ Surgesuper pedes tuos rectus! ”. Et exsilivit et ambulabat.11Turbae autem cumvidissent, quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam Lycaonice dicentes: “Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos! ”;12et vocabant BarnabamIovem, Paulum vero Mercurium, quoniam ipse erat dux verbi.
13Sacerdos quoque templi Iovis, quod erat ante civitatem, tauros et coronas adianuas afferens cum populis, volebat sacrificare.14Quod ubi audierunt apostoliBarnabas et Paulus, conscissis tunicis suis, exsilierunt in turbam clamantes15et dicentes: “ Viri, quid haec facitis? Et nos mortales sumus similes vobishomines, evangelizantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecitcaelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt.16Qui in praeteritisgenerationibus permisit omnes gentes ambulare in viis suis;17et quidem nonsine testimonio semetipsum reliquit benefaciens, de caelo dans vobis pluvias ettempora fructifera, implens cibo et laetitia corda vestra ”.18Et haecdicentes vix sedaverunt turbas, ne sibi immolarent.19Supervenerunt autem abAntiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum trahebantextra civitatem aestimantes eum mortuum esse.20Circumdantibus autem eumdiscipulis, surgens intravit civitatem. Et postera die profectus est cum Barnabain Derben.
21Cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos, reversi suntLystram et Iconium et Antiochiam22confirmantes animas discipulorum,exhortantes, ut permanerent in fide, et quoniam per multas tribulationes oportetnos intrare in regnum Dei.23Et cum ordinassent illis per singulas ecclesiaspresbyteros et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino, in quemcrediderant.24Transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphyliam;25et loquentes inPerge verbum descenderunt in Attaliam.26Et inde navigaverunt Antiochiam, undeerant traditi gratiae Dei in opus, quod compleverunt.
27Cum autem venissent et congregassent ecclesiam, rettulerunt quanta fecissetDeus cum illis et quia aperuisset gentibus ostium fidei.28Morati sunt autemtempus non modicum cum discipulis.