Scrutatio

Martedi, 16 aprile 2024 - Santa Bernadette Soubirous ( Letture di oggi)

Atti degli Apostoli 4


font

1Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt eis sa cerdotes etmagistratus templi et sadducaei,2dolentes quod docerent populum etannuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis;3et iniecerunt in eos manus etposuerunt in custodiam in crastinum; erat enim iam vespera.4Multi autem eorum,qui audierant verbum, crediderunt; et factus est numerus virorum quinque milia.
5Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum et senioreset scribae in Ierusalem,6et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Ioannes etAlexander et quotquot erant de genere sacerdotali,7et statuentes eos in mediointerrogabant: “ In qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos? ”.8Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos: “ Principes populi etseniores,9si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo istesalvus factus est,10notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel quia innomine Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit amortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.11Hic est
lapis, qui reprobatus est a vobis aedificatoribus,
qui factus est in caput anguli.
12Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum inhominibus, in quo oportet nos salvos fieri ”.
13Videntes autem Petri fiduciam et Ioannis, et comperto quod homines essentsine litteris et idiotae, admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesufuerant;14hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihilpoterant contradicere.15Iubentes autem eos foras extra concilium secedere,conferebant ad invicem16dicentes: “ Quid faciemus hominibus istis? Quoniamquidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Ierusalemmanifestum, et non possumus negare;17sed ne amplius divulgetur in populum,comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum ”.18Etvocantes eos denuntiaverunt, ne omnino loquerentur neque docerent in nomineIesu.19Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos: “ Si iustum estin conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate;20non enim possumusnos, quae vidimus et audivimus, non loqui ”.21At illi ultra comminantesdimiserunt eos, nequaquam invenientes, quomodo punirent eos, propter populum,quia omnes glorificabant Deum in eo, quod acciderat;22annorum enim eratamplius quadraginta homo, in quo factum erat signum istud sanitatis.
23Dimissi autem venerunt ad suos et annuntiaverunt quanta ad eos principessacerdotum et seniores dixissent.24Qui cum audissent, unanimiter levaveruntvocem ad Deum et dixerunt: “ Domine, tu, qui fecisti caelum et terram et mareet omnia, quae in eis sunt,25qui Spiritu Sancto per os patris nostri Davidpueri tui dixisti:
“Quare fremuerunt gentes,
et populi meditati sunt inania?
26Astiterunt reges terrae,
et principes convenerunt in unum
adversus Dominum et adversus Christum eius”.
27Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum,quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel28facere, quaecumque manus tua et consilium praedestinavit fieri.29Et nunc,Domine, respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbumtuum,30in eo quod manum tuam extendas ad sanitatem et signa et prodigiafacienda per nomen sancti pueri tui Iesu ”.
31Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati, et repleti suntomnes Sancto Spiritu et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
32Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quaepossidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.33Etvirtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu, etgratia magna erat super omnibus illis.34Neque enim quisquam egens erat interillos; quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebantpretia eorum, quae vendebant,35et ponebant ante pedes apostolorum; dividebaturautem singulis, prout cuique opus erat.36Ioseph autem, qui cognominatus estBarnabas ab apostolis — quod est interpretatum filius Consolationis —Levites, Cyprius genere,37cum haberet agrum, vendidit et attulit pecuniam etposuit ante pedes apostolorum.